[272]
Autograph: Zürich StA, E II 367, 1-3. Siegelspur Gedruckt: Johann Heinrich Hottinger, Historia ecclesiastica, Teil VI, Zürich 1665, S. 631-634; Übersetzung: E[rnst]A[lwin]Seeliger, Zittauer Freunde der Züricher Reformatoren und der Böhmischen Brüder, in: Zittauer Geschichtsblätter, 9. Jg., Zittau 1932, S. 37f
Hat in der Ratlosigkeit, die der Tod Zwinglis auch in Zittau hinterließ, über den verschiedene Gerüchte kursieren, erneut die Werke Zwinglis und Oekolampads gelesen und daraus Kraft geschöpft. Bei Konrad von Krajek in Prag stieß er auf Bulingers «De prophetae officio». Dankt für ein von Bullinger geschicktes Buch. Grüße.
Gratiam et pacem a domino.
Post infaustum Martem, quo e medio sublatus est sanctae memoriae vir Hulrichus Zuinglius, exigua fuit apud nostrates spes quemquam fore, qui eius doctrinam precipue de eucharistia publice profiteri auderet, iamque multi ex fratribus meis - nam sciebant me impensissime suis adherere scriptis - me erroneam ovem 3 apellabant, ut puta, quia pastor misere interiisset, cuius interitus sane maximum multis hic attulit merorem. De causa vero mortis suae, ut fieri solet, variae erant sententia, opiniones a , sed plerumque falsae, cumque ego contra tantam turbam solus ferme non sufficerem, tacitus mecum omnia scripta tum Zuinglii tum lohannis Oecolampadii, viri incomparabilis, sedulo domi incepi relegere. Adiutus tandem hiis mutis magistris impetum adversariorum, qui omnia sinistre interpretari quam dextre malunt, non valde pertimui.
Postea cum legatum huius nostrae reipublicae apud Pragenses agerem anno etc. 1532, mense maio, incidi Pragae in domum cuiusdam baronis Conradi a Krayku 4 mihi
Briefe_Vol_03_0205 | arpa |
---|
etiam familiarissimi, qui et maxime delectatur vestris scriptis, precipue germanicis. Is cum aliquot libros a bibliopola 5 accepisset, ut eos filio suo Ernesto 6 , cui et latinae littere arrident, traderet, ecce tamquam virgula divina 7 offendi inter eos libellum tuum vere christianissimum «De offitio prophetico» 8 . Illico convenio bibliopolam. Rogabam, ||2 num plura exemplaria haberet. Dicebat se non nisi duo habuisse iamque esse divendita neque tum plura in nundinis Lipcensibus vidisse. Rursus accedo meum baronem. Rogo, ut mihi aliquot dies hoc tuo libello uti liceat, cum iam nullus reperiretur apud bibliopolas. Non solum annuit ille, sed et libellum dono mihi dedit pollicens maiora, si postularem, daturum, quod et non raro fecit. Observantissimus enim est evangelice veritatis vestramque assertionem, imo Christi et apostolorum doctrinam de cena domini unice complectitur. Dici non potest, quanta alacritate is tuus libellus me ac fratres meos, qui publice hac in re mecum sentiunt, affecit. Scribere non ausim, doctissime Bullingere, quantum nos isto tuo libello profecimus, et hoc gratia dei. Nestio[!], quo fato id fiat, ut etiam reclamantibus hostibus libelli Tigurini ad nos perferantur.
Agimus tibi perpetuas gratias de libro 9 in simbolum amicitiae nobis misso. Utinam par pari referre liceret! Animi nostri interim benevolentiam et promptitudinem, quaeso, accipe; consolabuntur ex eo et alii fratres, qui partim in aliis agunt civitatibus. Salutant te ac alios tuos commilitones in hac civitate viri prestantes Wenceslaus Lankisch 10 , nostrae reipublicae iudex, Fridericus Vigantus 11 , natione Helvetius, vir ordinis senatorii, Caspar Gettelus 12 , Onofrius Hertzog 13 , ||3 Caelestinus Hennig 14 et plures alii, et ego me tibi ac fratribus Tigurinis totum dedico, devoveo ac dedo. Faustiss[ime] in Christo vale, vir christianissime, ac pro nobis ora.
Briefe_Vol_03_0206 | arpa |
---|
Datum Zittae in marchionatu Superioris Lusatiae, 13. mensis octobris anno 1533.
Osualdus Pergenerus,
Magister etc. ab epistolis.
[Adresse auf der Rückseite:] Ornatissimo viro Henrico Bullingero, Tigurinae ecclesiae verbi dei ministro, amico ac fratri suo charissimo.