[262]
Autograph: Zürich StA, E II 342, 14. Siegelspur. -Ungedruckt
Empfiehlt den jungen Konrad Klauser, der Myconius bereits viel zu verdanken hat. Bullinger bedankt sich für die Zusendung von [Oekolampads]Johanneskommentar. Unruhig erwartet er den Brief von Myconius.
Gratiam et pacem.
Quae scripturus eram, Conrado Clausero nuncianda credidi 1 , quem et unice tibi commendo. Innumera ille de te refert benefitia. Quae si in illum pro humanitate tua conferre perrexeris, et a deo et a sanctis omnibus laudem consequeris maximam. Adulescens enim optimae spei esse videtur.
Commentationes in Ioannem 2 accepi. Pro iis ago gratias.
Literas tuas anxie expecto. Nihil enim longo iam tempore scribis. Qui fiat, nescio. Mentem tuam a nobis alienatam esse dubitare non audeo. Certe inter primos in amicorum albo te colo. Quocirca amantem amare pergito et valeto.
21. septembris 1533.
Heinrychus tuus.
Briefe_Vol_03_0187 | arpa |
---|
[Adresse auf der Rückseite:] Clarissimo viro d. Osvaldo Myconio Basileiensis ecclesiae antistiti vigilantissimo, symmistae longe charissimo.