[244]
Autograph: Zürich StA, E II 336, 127. Siegelspur. -Ungedruckt
Auf seine Fragen nach der Lage in Zürich hat Bullinger nicht geantwortet. Hat aus Zürich vernommen, daß alle jene Einwohner aus der Stadt gewiesen werden, die das Bürgerrecht nicht erkaufen wollen, und daß Troger in Zürich war, um für die Wiedereinführung des Pensionenwesens zu werben. Die Beratungen über die Eherechtsfragen sollen nicht verheimlicht werden. Zu Bullingers Brief [Nr. 243]: Myconius kennt Bullingers Büchlein [«Von dem unverschämten Frevel...»]nicht und bittet um dessen Zusendung. [Heinrich]Lavater wird wohl kaum bei Myconius wohnen wollen, wenn Otto [Werdmüller]nicht in Basel bleibt. Bullinger soll sich in der Sache weiter erkundigen. Alle Briefe wurden durch Rhetus zugestellt.
S. De statu vestro, quod petieram 1 , ne tu verbum quidem dedisti. Vereor, quid sit. Non audes aut doles ob iniquitatem multorum. Non tacebo tamen quae interea temporis audivi de tuis. Principio: Incolas omnes expelli, ni civitatem emant. Quod duplici ratione videtur impietatis consilio fieri. Sic enim facilius poterit tyrannis contra evangelium insanire et vincere. Et privantur boni cives auxilio laborum quotidianorum, unde tedio moti demum, ubi viderint omnia infausta, desperatione veluti deficient nullo ferme negocio. Bone deus, quibus consiliis hic opus quibusque orationibus ad deum?
Deinde pro certo relatum Trogerum 2 istum superioribus diebus non alia de causa fuisse Tiguri 3 , quam ut clam persuadeat ad pensiones 4 reditum. Rumor item Lucernae natus et pecuniae nonnihil iam dispensatum et a nescio quo Tigurino receptum. Pereundum potius omnibus nobis, quam patiendum, ut pensiones redeant. Novi, qui palam inter tuos disputare coeperit vetus in Helvetiis proverbium esse tales esse nos, ut si non foris belligeremus, inter nos congrediamur. Nominarem blandum istum tibi, si tuto possem. Provinciam duram sustines, mi Heinriche. Deum incessanter invocabis, ut auxilio sit praesens tibi, si quo modo gravia ista superari queant. Caeterum vide et consydera rei iamiam patratae gravitatem. Vocatis bonos viros tanquam consultaturi de rebus matrimonialibus 5 . Postquam adsunt illi, non pudet confiteri palam. Nihil interea super ea re tractatum a vobis. Pro vanitatem! Consultabis cum tuis, quo pacto sit tantae calamitati obviandum.
Quae institui, acceperim adversus Bernenses. Nunc continebo, usque dum tempus erit.
Tandem ad epistolam tuam 6 . Satis sum contentus de responsione tua, libellum 7 autem,
Briefe_Vol_03_0157 | arpa |
---|
de quo itidem inveni apud Zuinglium 8 , non vidi nec invenio hic empturus alioqui. Quid, si mittas soluturo?
Gratum est certe postremum illud in literis tuis de censibus. Aliter etenim res omnis ad me delata. Fecisset, ut omnino impegissemus.
De Lavatero 9 breviter ita habeto. Si manserit Otho 10 , nihil est, quod contra dicam. Si non manserit, non dubito, quin tum nec ipse 11 nec pater 12 apud me velit hunc cohabitare. In votis est alioqui, imo gauderem, si quomodo possem Lavetero [!]patri gratificari. Vestrum erit iam amplius consultare, quid hic sit agendum. Habetis animum meum.
Vale per dominum. Esto fortis. Deus suos non derelinquet 13 .
Basileae, 20. iulii anno 1533.
O. M.
Literae omnes a Rheto 14 sunt redditae etc.
[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero doctissimo, charissimo sibi in domino etc.