21
[BULLINGER] AN
RUDOLF WEINGARTNER
[Kappel],
25. Juni 1526
Autographe Abschrift: Zürich ZB, Msc A 82, 107r. -v.
1 1/2 fol. S., sehr gut erhalten
UngedrucktAuf Wunsch Weingartners gibt Bullinger eine Auslegung von Lk 6,20ff und Mt 16, 13 ff.
Rodolpho a Wingartero, Tuginorum episcopo, gratiam et pacem.
Petisti proximis litteris 2 ut paucissimis tibi declamationes subornaremus in
Luce cap. 6[20ff] et Mathei 16[13ff]. De priore evangelio hoc habuimus: Quemadmodum
apud Matheum in quinto [Mt 5,13ff]legem interpraetatur Christus, sic
hoc loco docet lege exigi spiritum, ut credamus, Galat. 3[2ff], et diligamus,
1. Timoth. 1 [5ff], Romanos 13[8ff]. Interim et in Pharizeorum interpraetationes
invehitur, unde apud eundem Matheum: «Nisi abundaverit iustitia vestra» etc.
[Mt 5,20]. Hoc loco posteaquam diu in lege explicanda desudasset, tandem subiicit
summam et dicit: «Estote igitur misericordes, sicut pater vester misericors est»
[Lk 6,36], qui, cum «solem suum super bonos et malos oriri sinat», Math. 5[45],
vos similiter benefacite benefactoribus et malefactoribus. Estque charitatis locus,
quae hic exigitur, quae proximi miseretur, 1. Ioan. 3[10ff], quae temere fratrem
non judicat, Roma. 14[10ff], neminem condemnat, hoc est calumniatur, Psal. 14
[15,3], ac omnibus condonat noxam: Math. 6[12], 18[21ff]. In summa, charitas
nunquam non bene facit, dat intritam mensuram et recipit: 2. Corinth. 8[13ff]. Et
hactenus de lege, quomodo exigat charitatem.
Iam et pharizeos cum eorum interpraetatione culpat, dicens: «Numquid potest
coecus coecum ducere?» [Lk 6,39]. Pharizei, cum sint coeci, sine fide et misericordia,
non poterant indoctis quicquam auxilio esse; nam fieri non potest, ut
discipulus sit supra magistrum. Pharizei autem magistri sunt, attamen coeci, ergo
necessum erat et populum esse coecum; eadem enim perfectio in discipulis, quae
in magistro. In magistris nulla, ergo et in discipulis nulla. Oportet, ut eadem
factis praestemus, quae tradimus ore: «Quid enim vides festucam» etc. [Lk 6,41].
De qua re b vide Roma. 2[17ff]. In summa, charitas a deo in lege imprimis exigitur
et est perfectio legis. Et qui alios docere vult, ipse doctus sit oportet, et qui in re
quapiam ||107v. quemquam corripere vult, ipse ab eo vitio alienus sit oportet. Unde
ad Timotheon Paulus: «Oportet episcopum esse irreprae [hensibilem] » [1 Tim
3,2].
Porro in Math. 16 voluit Christus suis semel ostendere novi testamenti populum,
quid ab eis exigatur et quod ii sunt, qui confitentur Iesum esse Christum.
Primum autem requiritur, ut credant, hoc est fides requiritur: Ebrae. 11 [1 ff],
Roma. 10[6ff]. «Quem vos me esse dicitis?» [Mt 16,15]. Fides illa non ex nobis,
sed uno deo promanat: Ioan. 6[44]. «Caro et sanguis» etc. [Mt 16,17]. Fides illa
est, qua confitemur et corde credimus Christum esse filium dei, qui vitam nobis
sua passione et resurrectione contulerit et iustitia ac satisfactio coram patre sit:
Ioan. 6[40], Roma. 4[24f], 10[9], 1. Corinth. 1 [30]. «Tu es Christus» [Mt 16,16].
Qui hanc fidem corde gerunt et ore confitentur, fundati sunt supra petram
Christum, 1. Corint. 3[11], 1. Petri 2[2ff], 1. Corint. 10[4] et «super hanc petram»
[Mt 16,18]. Ergo contra eos non praevalet neque mors neque infernus, quia
«absorpta est mors» etc., 1. Cor. 15[54], et fides est victoria, Mathei 16[16ff],
1. Ioan. 5[4], et «qui Christi sunt, crucifigunt carnem», Gal. 5[24], ita ut pro
peccato reliquiae non reputentur, Roma. 8[2ff], «et porte inferorum non praevalebunt»
[Mt 16,18]. Ut autem de victoria et salute illa fideles omnes scirent,
eliguntur apostoli et illis dantur claves, quibus haec salus reseratur, nempe verbum
evangelii. De qua re exactius Zuinglius in «Commentario, De clavibus» 3 .
Iamque vale.
25. iunii in 1526.