[198]
Autograph: Zürich StA, E II 346, 90v.-r. Siegelspur. -Ungedruckt
Ulrich Eckstein ist undankbar für erwiesene Wohltaten. Paul Rasdorfer ist als Pfarrer nach Kempten gewählt worden. Die dortigen Streitigkeiten. Der Rottweiler Pfarrer [Stücklin]ist wieder zur päpstlichen Lehre zurückgekehrt. Zusammenkunft zwischen Karl V und Clemens VII. Luthers Schrift an die Frankfurter.
Salus per Christum, captivitatum nostrarum omnium liberatorem.
Quod Hulderichus Eckstain 1 literas meas 2 perdidit, aut negligentia aut malitia hominis factum est. Negligentiae indulgendum quidem, maliciae non item. Ego vero neutram culpam timeo. Quamvis enim nesciam, quid scripserim, tamen scio me nihil mendaciter scripsisse. Amavi hominem non ob ingenium, sed miseriam 3 , et quotquot nostrum sunt, studuimus in bono vincere malum 4 . Nunc audio illum nostrae beneficentiae insigniter ingratum, sed hoc non nisi suo malo 5 . Valeat autem in domino.
Paulus Rasdorfer Campidone 6 electus est in ministrum verbi dei ablegatis duobus istis 7 , qui partes foverunt Lutheranas, idque divino consilio. Scripserant enim Campidonenses Nurenbergensibus, Augustanis et Argentoratensibus, ut pro ecclesiae suae concordia consulerent, quae verior esset in negotio sacramenti sententia 8 . Nam
Briefe_Vol_03_0081 | arpa |
---|
et ministri ecclesiae in hoc negotio dissenserunt obtinentibus tamen Lutheranis. Augustani toti consenserunt sententiae nostrae 9 , Nurenbergenses toti sententiae contrariae 10 11 . Argentoratenses nostrae quoque adstipulati sunt firmiter adiuncta tamen amica exhortatione pro ecclesiae pace, et illorum consilium (neglectis prioribus 12 ) ministris utriusque partis praelectum est. Qui nostrae partis est, obviis ulnis complexus est istud, qui adversariae partis, similiter. Sed post dies paucos cecinerunt palinodiam 13 . Magistratus itaque indignatione motus utrosque privarunt officio 14 . Hoc sciens ego curavi, ut ex Ulma vocaretur Paulus 15 . Utinam felix et fausta sit vocatio. Nunc de Vito 16 quoque, qui fuit in Diessenhofen, sollicitus sum. Dominus autem emittat operarios in messern suam 17 .
Briefe_Vol_03_0082 | arpa |
---|
||90r. Parochus Rotwilensis 18 , postquam suos misere seduxit multosque fecit exules a 19 , nunc in hoc est, ut papatum repetat 20 . Utinam nullos habeat comites.
De rebus caesaris ne verbum audimus. Tamen aliquid de colloquio caesaris cum pontifice 21 referet hic tabellio 22 . Quae ipse mihi ex te retulit, forte profutura sunt suo loco. Habeo gratiam tibi pro sollicitudine. Sed nos rogemus dominum, ne desit causae suae. Orate pro ecclesia nostra, idem nos quoque faciemus pro vestra. Nam sic sunt res nostrae compositae, ut non nisi orationibus pugnandum sit. Christus pro nobis oret, ut servemur a generationibus pessimis 23 . Utinam nos non sumus [!]ingrati beneficiis dei, et ille non defuturus est necessitatibus nostris.
Parenti meo Pellicano dic mille salutes. Dabit veniam, quod non proprias literas recipiat. Tu quoque veniam dabis indoctis literis istis. Vicisti me bonitate tua, ut anxie cupiam te invisere 24 . Leonem 25 quoque salvum volo, Theodorum 26 , Carolstadium et omnes bonos fratres.
Lutherus plus quam acerbum librum scripsit 27 , fieri non posse, ut in hoc negotio sacramenti concordemus. Er maint, mir müssind glouben, das wirs och mit dem mul essend, den liplichen lib Christi etc., und schribt, wir gangind mit Mum Mum Mum um 28 etc. Sed hoc ad te. Ego pro meo exiguo iuditio nolim illi quemquam respondere 29 .
Parce insubide scriptioni et vale in Christo, servatore nostro.
Constantiae etc., 10. martii 1533.
Tuus Io. Zwick.
[Ohne Adresse.]