[191]
Autograph: Zürich StA, E II 348, 390r.-391r. Leicht beschädigt, Siegelspur Ungedruckt
Hofft, den gemeinsamen Feinden werde entschieden begegnet und nicht zuviel zugestanden. Das Schreiben Luthers an die Frankfurter schmerzt ihn, da er fühlt, daß man die selbe Sache will, die richtigen Worte aber nicht findet. Mahnung, am Glauben an Christus festzuhalten. Nachrichten aus Bremen und über die Konzilsverhandlungen zwischen Kaiser und Papst.
Salve plurimum, optime Bullingere.
Ut scribis 2 , nostris semper spes fuit hostes communes solo masculo responso posse compesci, quos certum est, quamlibet incitentur ab exteris 3 , nisi vos fractos aut proditos videant, non ausuros nimium. Quod vestris non tantum tribuitis illis, certe vos caussam habere agnoscunt. At mala, quae utrisque paria impendent, exterere debebant, quibus ad haec nihil animi est, et iis summam rerum deferre, quibus est. Sed dominus vult sic suis adesse, ut nemini alii haec gloria impertiatur.
Lutherus, proh dolor, iterum per adulatorem quendam 4 excitus saeve ut omnia in Francofordienses scripsit 5 . Et id, quod ipse corpori domini non nisi propter sacramentalem unionem competere sentit et scripsit, nempe in manus, os ac stomachum recipi, absolute ei tribuendum contendit 6 . Dominus adsit ecclesiae suae. Video et
Briefe_Vol_03_0070 | arpa |
---|
tango idem esse, quod pii de hac re sentiunt, et, o tentatio, non posse excogitari verba, quibus hoc efferamus concorditer. Quam parvi, quam vero nobis fit! Tot millium animarum salus supra quam dici queat hoc dissidio perturbamus. Ego ut alias ita semper vos et ||390v. quoscunque possum hortor et obtestor, non quid nos indigne patimur et alii faciunt, sed quod dignum est Christo, quod requirit nostra professio, cogitemus. Christum unum esse nostrum servatorem summam esse religionis omnes fatemur. Hoc erga amicitiam, fraternitatem, saeveritatem et lenitatem ac omnia metiamur. Veritatem defensam volumus, sed eam, qua constat [anim]a a , et ita, ut vita constet. Video, qu----iss. b etiam vexit, nemo non suus ----c . Dies domini patefaciet, de quibus ----abimur d . Sed satis indultum dolori, cui frustra toties remedium quero. Dominus tandem dabit huic finem, cum et a reliquis laboribus concedet quiescere 7 .
Valete, optimi fratres omnes. Nuncius 8 repentinus ac inexpectatus nobis iam inoportunus rediit, non licet Capitoni eum indicare, subito haec scripsi, alias plura. Valete iterum. Salutate vos invicem.
Argentorati, 14. februarii.
Tuus Bucerus.
Ubi inciderit sic agentibus, ut nunc studetis, aliquid adversi, ne dubitate, || 391r. hic et alibi erunt, qui vestri rationem habebunt. Nunciatur nobis Bremae idem usu vensse nobis, quod superiore anno apud vos: congressos in urbe -est autem magna et potens -cives esse armatos, et succubuisse, qui volunt esse ab evangelio 9 . Francofordiae satis turbatae res sunt 10 . Dominus donet quietem in se. Vere satan non dormit. Utinam nos vigilemus. De toxico caesari parato hic nihil 11 , sed quod redituriat in Hispanias 12 , omnes uno ore testantur. Concilium petunt Francus et Anglus 13 ; qui ante hac odio caesaris passi sunt pontificem se per eos excusare, nunc hoc commento revocare pontificem a caesare querunt. Sed hi nothos suos interim copulant matrimonio.
Briefe_Vol_03_0071 | arpa |
---|
Magno iam comitatu petit Italiam e notha Caroli f 14 nuptura Alexandro de Medicis 15 , duci Florentino, qui hoc pacto sperat pon[tifici]futurum ducem Mediolanum.
Iterum valete.
Tuus Bucerus.
[Adresse auf der Rückseite:]Optimo et pientissimo viro Heylrycho Bullingero, ecclesiastae Tigurino, fratri observando.