[164]
Autograph: Zürich StA, E II 360,35. Siegelspur. —Ungedruckt
Besorgt darüber, daß sich die Zürcher im Mandatstreit dem eidgenössischen Schiedsgericht unterwerfen
wollen, bittet er um Bullingers Rat, was nun zu tun sei. Er begrüßt das baldige Erscheinen von Bullingers
Römerbriefkommentar, berichtet von der Kriegsmüdigkeit in Bern und fragt an, ob Bullinger einen
Lehrer an Bern empfehlen könne. Grüße.Briefe_Vol_02_0287 arpa
S. Quod tui causam tam periculoso iuri commendarunt 2 , nisi consolationem a te accepissem, me cum aliis turbasset quam maxime. Unus enim es, qui ob oculos posuisti incommoda, quae nobis omnibus vigore foederum et iuris illius imminere possunt 3 . Quicquid igitur nobis nunc curandum aut faciundum sit, indica. Non deerunt cordatiores, nisi penitus nihil fidei homini tribuendum sit 4 .
Gaudeo te nobis Romanos illustraturum 5 , et utinam totius novi testamenti commentarios possemus impetrare a te. Ministri enim agri nostri tuis ut summe delectantur, ita etiam illis uti desiderant. Quicquid igitur poteris, ad communem ministrorum et ecclesiarum utilitatem dare nihil cuncteris et donis tibi datis domino foenorare. Citra adulationem scribo. Sed quando te Bernae videbo 6 ? Spes omnis ablata est. Nusquam tantum pacis dabitur, ut liceat tuto nos invisere.
Belli calamitatem mire timet plebs nostra et facile induci non poterit nisi maxime irritata, quod ad bellum consentiat, et si quid pro contione tentaremus, universum evangelium redderetur exosum. Qui ex senioribus sunt, pacem qualemcunque evangelio praeponunt. Qui ex iunioribus magistratui et divitiis amplisque possessionibus initiati sunt, sese non facile in pericula ponent 7 . Omnia igitur cogitanda vobis sunt, ne posteriora prioribus fiant deteriora. Discordia et multorum malevolentia apud nostros et tuos me plus terret quam hostis. Quicquid ita apud nostros curandum fuerit, non deerimus.
Caeterum scripsimus ad vos pro hypodidascalo scholae nostrae 8 . Si quem commodum huic provinciae habueritis, mittite. Opus erit, ut linguarum elementa pueris tradere norit.
Interim vale, et salva sit uxor 9 , liberi totaque familia, symmistae et Pellicanus.
Bernae, Innocentum die.
Tuus B. H.
[Adresse auf der Rückseite:] An Meister Heinrich Bullinger, sinen gliepten herren und bruder.