[152]
Abschrift: Zürich ZB, Ms F 64,648. —Gedruckt: Vadian BW V 102f
Schickt seinen Ratschlag, wie man sich gegenüber den V Orten verhalten soll. Mahnt zu Standhaftigkeit und Festhalten am Evangelium gegen alle Drohungen der Feinde.
Ioach. Vad. Bullingero, 20. novembris 1532.
Mitto ad te, Bullingere amantissime, suggestionem 1 , quam subito quodam calore conscripsi, quum quid animi paganis nostris adversum Tigurinos quidem specie, caeterum re ipsa adversum evangelii nostri sanctitatem esset, animadvertissem. In hoc est meo iudicio innitendum, ut qui Christo sincero ex captu verbi eius nomen dedimus, utcunque spoliati foederibus 2 et afflicta societate, animis tamen constantibus et eo amore, quo colendam nobis veritatem proposuimus, receptam semel et cognitam perspectamque fidem longe maxime concordibus votis promoveamus. Ea re inductus malui noctuas, quod dicitur, Athenas ferre 3 quam deesse aut officio aut ipsi, quae omnis officii magistra est, charitati. Cura id maxime, o Bullingere, frater amantissime, ut in hoc tuos animes, inflammes, cohorteris, ne deiici se de gradu fidei in Christum malis artibus sinant. Tum demum Christum amplexi videbuntur, quum tot exantlatis aerumnis nihilo segniores in huius honore retinendo victi erunt, quam erant victores, ut non memorem eam demum verissimam victoriam atque adeo propriam Christianae professionis esse, qua in angustiis et tribulationibus exaltati animis spiritu uni sunt, non robore, confessione, non armis, gloria Christi,
Briefe_Vol_02_0263 | arpa |
---|
non hostium strage. Hac certe via per medias satanae catervas iuvat ire patientiam, modo ne quid committat adversum decoro pietatis. Amamus enim armorum usum, qualem amavit Zuinglius, non ad vindictam, sed ad retinendam tuendamque veritatem institutum. Eo ipso, si pereunt, qui militant, magna gloria vincunt, quum non habeant usum celebriorem, quam quo cum Christo, non cum Acciis aut Brutis 4 oppetant. Qui non hauriendi sanguinis, sed verbi dominici retinendi sunt avidi. Dabit autem et fidentibus fortitudinem vel armorum et virium dominus, modo rectum sit institutum, quod molimur. «Non deseram enim te neque derelinquam» [Jos 1,5], Iosuae in hostes profecturo et difficilimam provinciam obeunti dixit plenus fidei et veritatis deus noster. Proinde non est, ut nos ulla tyrannis sinistros rapiat. Hoc ingenium est nostrae professionis, ut exerceamur malis atque adeo quassati ceu procellis mundo non fidamus, sed illi, qui vicit mundum 5 . Antronio 6 nostro probe successit, nimirum suis artibus freto. Manus habet longas 7 et pingue pecuarium. In hanc nassam sunt qui ultro repant, modo esca potiantur 8 , quanquam cum animae periculo, quod fere solent stulta natatilia. Sed o gloria deo, qui nos tot malis petitos veritate victores constituit 9 ! Superat ille, sed arte et dolo, hoc est satana. Nos in hoc vincimus, quod a gratiam dei habemus in manu, quo frontem huius pudore suffundamus. Denique ut ille maxime sit adeptus, quo stultitiam expleat, nobis tamen incolumibus agere prae eius libidine licet, nec nobis solum, sed et agro et subditis. His enim libera fidei optio gratia domini relicta est, neque carebunt ministris suo aere alendis. Tantus est amor in Christum eorum, qui vere crediderunt. At vero nos passi graviora. Dabit deus his quoque finem. Dabis operam, ut et Bernates et Basileienses, praeterea et Schafhusiani ministri admoneantur, ne communi causae defendendae segnes manus admoveant. Non credis, quam nihil concutiantur his technis, qui rore spiritus compluti sunt. Agit caro interim suo more et muliebriter triumphat, nescia sane, quam sit ridiculum agnoscere, cuius nullam evidentem rationem reddere possis. Nos habemus in numerato Davidicum illud: Consilia impiorum peribunt 10 . Sela 11 etc.