Heinrich-Bullinger-Briefwechseledition, Universität Zürich © Heinrich Bullinger-Stiftung Arpa Bibliothek Textbreite Schriftgröße

[148]

Berchtold Haller an
Bullinger
[Bern],
12. November [1532]1

Autograph: Zürich StA, E II 343,41. Siegelspur. —Ungedruckt

Meldet Gerüchte über geheime Angriffspläne der V Orte und mahnt zur Wachsamkeit.

Gratiam et pacem a domino.

Ad nundinas nostras martinianas scribunt Miconius et Sultzerus noster 2 , quis sit non solum rumor, sed et fama apud eos, nempe, cum in extendendo imperio suo Immontanos 3 totos esse constet, non solum communis ditionis 4 partem subigere sibi proposuisse, sed et lacum Tigurinum et Bernatium superiorum vallium partem Iacubus adiacentem, atque id molituros esse non aperte, sed conspirationibus clanculariis 5 . Hoc igitur ubi ignoraveris, te monuisse velim, non quod verear facto nefandum facinus aggressuros, nisi ea sit virga, qua dominus e caelo minatur, sed ut accuratius consilia quorundam notentur, qui sibi videntur patriae patres. Nos apud privatos, quibus erat credendum, aegimus, quae potuimus, id quod te quoque facturum minime dubito. Caeterum salvi sitis omnes. Scribe, quoties ocium permittat negociumque exigat.

12. novembris.

Tuum minimum nummisma.

[Adresse auf der Rückseite:] Heinrico Bullingero, fratri suo charissimo.