Heinrich-Bullinger-Briefwechseledition, Universität Zürich © Heinrich Bullinger-Stiftung Arpa Bibliothek Textbreite Schriftgröße

[146]

Berchtold Haller an
Bullinger
[Bern],
9. November 1532

Autograph: Zürich StA, E II 343,7. Siegelspur. —Ungedruckt

Amtsgeschäfte verhinderten Haller, Bullingers Briefe früher zu beantworten; die Visitation der Berner Kirche nahm drei Wochen in Anspruch. Haller bedauert die Freilassung von Onofrius Setzstab. Eine Anstellung für Paul Rasdorfer zu finden, war noch nicht möglich.

S. Quod ad frequentes et eas quidem gratissimas epistolas 1 , charissime frater, nihil responderim, non negligentiae, sed absentiae potius ascribas. Invisimus capitulatim universi agri ministros 2 , atque id per tres septimanas, et ecclesiarum, ministrorum, simul et praefectorum tum negligentiam, tum vigilantiam ita percontati sumus, ut nihil certius nunc senatui nostro offerre possimus quam sui agri statum. Convocantur 10. novembris omnes praefecti in urbem nostram. Commendabitur illis, quatenus maiori studio dei gloriam promoveant, vitiis obstent, quam hactenus factum sit. Utinam senatus uterque pro voto et ex animo omnia agat. Dedimus illi in manus, quid, cum quibus et quo ordine omnia agere debeant. Invenimus etiam profectum capitulorum, dum ita a nobis visitantur. Observamus doctrinae, morum et vitae, familiae, ecclesiarum et praefectorum censuram, instamus monendo et minando quam constantissime, et sentimus, quantum obfuerit hactenus oscitantia nostra. Monuimus fratres omnes, quatenus omnibus viribus, sed solida veritate et modestia, se papismo opponant totamque illam religionem ita depingant, ut nemo non sit, qui imposturam illam intelligat. Monuimus, ut omnium rerum et hominum turbam, temporum pericula, iram domini imminentem perpendant instare securim ad arboris radicem 3 . Haec me impedierunt, ut hactenus nihil responderim.

Remitto, quae petis. Displicet nebulonis illius redempta captivitas 4 , et utinam non reddatur illa benignitate deterior, quemadmodum apud nos omnes fieri soleat.

Paulum Rasdorffer vellem ex animo apud nos habere locum, sed nulla dum se obtulit occasio. Quam primum hominem iuvare poterimus, nemo apud nos illi deerit. Ipse scis, quam plebs abominetur linguam alienam 5 .

14 Unbekannt.
1 Nicht erhalten.
2 Zur Visitation vom Oktober 1532 vgl. de Quervain 16f; Pestalozzi, Haller 54.
3 Vgl. Mt 3,10 par.
4 Onofrius Setzstab wurde am 30. Oktober 1532 nur zum Widerruf seiner Schmähungen verurteilt und freigelassen, s. oben S. 242, Anm. 7.
5 Zum Mißtrauen des Landvolkes fremden Predigern gegenüber vgl. de Quervain 231.


Briefe_Vol_02_0256arpa

Nulla apud nos sunt nova. Expectamus a comitiis 6 . Interim si quid apud vos acciderit, scribe.

Vale et deum pro nobis ora.

9. novembris anno 32.

Tuum minimum nummisma.

[Adresse auf der Rückseite:] Heinrico Bullingero, Tigurinae ecclesiae ministro vigilantissimo, fratri suo omnium et semper charissimo.