|
Briefe_Vol_12_213 | arpa |
---|
Accepi litteras 2 tuas, humanissime vir, at serius fortassis, quam tu speraveris, et certe serius, quam ego velim. Et quod certior fieri cupis, quae futura sit sententia mea, si quando a vobis vocer ad capessendum apud vos munus scholicum, paucis et prompte dicam me iam novem perpetuos annos magno desiderio expectavisse, quando tandem a vobis, a quibus olim egestate compulsus discesseram, 3 revocer; id quod mihi abeunti magno foenore futurum, quamprimum se occasio offerat, publico instrumento collegii vestri (imo nostri quoque) sygillo obsignato pollicitum et confirmatum est, quin et haec spes binis aut ternis d. Heinerici Utingeri, vi[ri]c sine honoris titulo non nominandi, litteris familiariter ostensa est. 4 Quare, sincerissime vir ac studiosorum singularis patrone, scias me non detrectaturum, si mihi a vobis offeratur conditio paulo tollerabilis. Nam quamvis mihi hactenus hic nihil defuerit, nec quod attinet ad vitae splendorem nec ad victus rationem, tamen diutina illa consuetudo et labores (quae quidem animos hominum non minus sociant quam d consanguinitas) domi militiaeque exantlati me ita vestrum fecerunt, ut[?]e ab eo tempore extra Helvetiam vivere non dulce fuerit. Verum ut sublime ac supra ingenii mei modulum nihil nec ambio nec subibo, ita ad sordidam aliquam aut non litteratam functionem vocari depraecatum esse cupio; at de eo tu (quod scio) melius[?]s[tatues?]f , quam quod necesse sit scribere. Illud etiam admonuisse volo, me ex pacto hinc non posse discedere, nisi integram angariam 5 , ut vocant, ante dominos meos meae abitionis praescios faciam et munus abdicem, quo et ipsis spacium sit prospiciendi de alio idoneo ludimagistro.
Vale cum tua universa familia. Salutabis meo nomine Pellicanum, Megandrum, Theodorum 6 ac omnes collegii vestri viros, meos dominos et Moecenates 7 omnes, vehementer salvos esse cupio. 8 Vale iterum.
Cambidoni, 13. die octobris a]nno 1542]g .
Benedictus Euander tu[us]. h
Briefe_Vol_12_214 | arpa |
---|
[Adresse auf der Rückseite]: Domino Magistro Heinricho i Bullingero, viro modis omnibus ornatissimo, episcopo Tigurino primario, domino ac fratri suo colendissimo.