[123]
Autograph: Zürich StA, E II 355,45. Siegel. —Ungedruckt
Klagt über die schwierige Lage der Evangelischen im Rheintal. Ersucht Bullinger um Rat und versichert ihn seines völligen Vertrauens.
Heinrycho Bullingero, Tigurinae ecclesiae pastori ac doctori fidelissimo, Heinrychus Strüby gratiam optat et vitae innocentiam a domino.
Inanem sermonem tibi iniucundum esse cum sciam, brevitatem secutus sum te magistro, doctissime Heinryche. Breviter ergo accipe turbulentum rei evangelicae statum esse in Reni valle. Nam nos omnes evangelii ministri coacti sumus (quod tibi ignotum non est) suspendere citharas nostras 3 , quibus Christus decantari deberet, sicuti legimus factitatum esse de Israelitis in Babiloniam abductis 4 . Hasce enim litteras mihi a senatu Tigurino datas 5 curavi ut praesidi 6 nostro darentur. Quibus ille
Briefe_Vol_02_0180 | arpa |
---|
cicius perlectis nauseabunde a respondit, et quasi sublime dixit hoc, quod sibi demandatum sit a Quinque Pagis ac Glaronae 7 oratoribus 8 nec non Abbatis Cellae 9 nunciis, se exequuturum esse, donec aliud iniungetur ei 10 . Idcirco populus noster privatus est pabulo animarum, caeteri autem hinc inde gloriantur se veram indubitatamque habere fidem 11 , nos non item. Nam si rata esset fides nostra fundataque in evangelicis litteris, non sic muti essemus quasi pisces 12 . Sed sic Trasonum 13 impiorum sunt mores et sic assolent fari. Tu ergo, praestantissime frater, si quid boni consilii habes (si prae negociis potes), ad me scribe. Nam tibi magno erit ornamento nos misellos beneficio tuo esse salvos. Quid multis? Omnia plena sunt omnibus illis viciis, de quibus Esa[ias] ca. 1. 14 , ita ut fit, ubi deus abest. Putares coniuratos in omnem nequiciam. Adeo omnia fervent plasphemiis [!], coniuracionibus, caedibus, perversis ac corruptis b iudiciis, ut credam levius habituros Sodomitas ultimo iudicio 15 . Nihil igitur ecclesiae nostrae superest coram hoc mundo praeter «Christus et ille crucifixus» [1 Kor 2,2], quamvis spe aliqua (sit vera vel vana, in dubio sum) alimur Tigurinos tuos nostras partes suscepisse. Tu, velim, sic existimes tibique persuadeas omne perfugium bonorum apud nos in te et in tui similibus positum in nostris illis ingentibus calamitatibus, quibus premimur. Proinde fac tantum animum habeas, quantum opus est ad universam rem evangelicam recuperandam c . Nam et potes, nam et modestum hominem te cognosco et prudentem et a cupiditate omnium remotissimum, praeterea magni laboris summaeque industriae. Hoc igitur tempore opto, ut vere piis virtutis ac fidei nec non candoris tui lumen eluceat. Qui si intelexerunt comoda sua tibi curae esse, debere etiam se tibi omnia putabunt. Sunt autem permulta, quibus erit medendum. Quapropter, si me meum iudicium de te fallit, et oneri ferendo non sufficis, invenies et Theseum 16 aliquem, scilicet Christum ipsum. Denique ob tuam in me benevolentiam habeo tibi ingentes gracias et ob hanc ego quae te velle scio omnia studiose diligenterque curabo. Rescribere si velis 17 , ille, qui hasce tibi attulit schedas, mihi reportabit 18 .
Cura, ut valeas. Salutato michi tuam piissimam uxorem 19 cum tota tua familia.
1532, 15. die augusti.
Heinrychus Strüby,
indignus evangelii minister in Marpach apud Renivallanos,
infimus ac subditus tuus frater, et hoc ex animo pio.
Briefe_Vol_02_0181 | arpa |
---|
[Adresse auf der Rückseite:] Doctissimo ac piissimo Magistro Heinrycho Bullingero, sanctae ecclesiae Tigurinae doctori, suo in Christo quam charissimo.