[108]
Autograph: Zürich StA, E II 347,29f. Siegelspur. —Ungedruckt
Mahnung zum Frieden in der Eidgenossenschaft. Ist einverstanden mit der Schrift gegen Fabri, empfiehlt aber Zurückhaltung gegenüber Luther. Bedenken wegen der wenig maßvollen Schrift Juds. Berichtet über die Verhandlungen in Regensburg und Nürnberg. Grüße.
Gratiam et pacem.
Non dici potest, quanto nos gaudio edictum publicum 2 adiunctis literis tuis 3 affecerit. Video afflictis rebus adesse cominus celestem favorem. Prospiciebam fore, quod nunc in oculis est, Quinquepagicos victoriam acerbissime persecuturos, ut fert insolentium militum natura. Premonui ad concordiam verbis coram, literis absens. Instantissime sum cohortatus tam fratres symmistas quam magistratum, quem
Briefe_Vol_02_0150 | arpa |
---|
in illis tribus rebuspublicis 4 disiectissimum vidi. Detrimentum accipient, si non caverint nostri, ipsorum respublicae, nedum publica sermonis divini administratio. Neque ratio alia superest cavendi nisi redintegrata cum piis magistratibus concordia, quo fratri periculis exposito frater adsit, magistratui oppresso viciniae magistratus. Ergo tu virum praebebis atque adeo dei hominem, cuius est pacem conciliare inter mentes pugnantissimas. Aspiret bene conanti Christus.
Quae tu a ad calumnias Fabri 5 , legimus et probamus, sed cum primis gratum omnibus cordatis fecisti, quod non exagitasti Lutherum, ut meretur 6 . At male vereor Leonis conatum 7 vix casurum eque feliciter. Nam brevi adnitemur orbi planum facere nos utrinque currere extra metas 8 et neutros alteros pro christiana modestia estimare, sed quod b infestis congrediamur animis. Quae indignitas ingratissima deo est. Miseret me integerrimorum virorum, quos hoc nostrum dissidium in perniciem coniicit, certe nudat facultatibus, eiicit possessionibus, praedae exponit. Consentiunt nobis prophani. Ecclesiastae odiosis vexantur in nos suspicionibus, quasi verbo autoritatem adempturi nos essemus. Timent sibi a nobis, quasi conaremur autoritatem verbi elevare. Ideo optarem quam esse moderatissima, quae Leoni scribuntur. Reputandum scripturo, quod principes et civitates evangelici Zuinglianos pro hostibus censeri nolint. Et nos tam procaciter proripimus nos in pugnam praecipitati. Lutherus lacessit prior c9 , sed a suis contemnitur, si illi respondendo insanienti suum locum non redderemus. Non periclitabitur causa, ||30 si talione abstinemus causa fideliter explanata. Et tamen spero, ut es ingenio miti, vehementiam Leoninam, si quid ille immoderatius prae se tulerit, moderatam. Reliqua in hanc rem ad Carolstadium 10 , quae velim lecta, cognita, meditata et expensa piis omnibus, postquam nihil aeque detester, quam funestissimam inter pios dimicationem. Dilectionis mutuae amica contentio nos decet potius. Nam sunt inter Lutheranos, quos Christi esse non dubito. Et tamen coryphaei erroribus subscribere propterea nolo, ut amplectar volens, quod convenit, hoc est, abunde feliciter actum putabo constare utrisque Christum et fidei iustificationem seclusis operibus miserae superstitionis, qua orbis quassatus est seculis aliquot. Nec retalior convitium, quod illis impatientia extorsit, modo superet recti conscientia. Suis tandem feroculi viribus ruent.
Constantissime postulat cesar d praesidium militare adversus Turcam, quem asseverat nunc irruere exercitu infinito 11 . Principes papistici pridem annuerunt. Nostri
Briefe_Vol_02_0151 | arpa |
---|
vix repugnabunt, etsi pacis conditiones cesar nondum acceperit e . Donavit autem, ut iuxta nostras confessiones oblatas Augustae 12 doctrinam ac vitam continuaremus. Deinde permisit ecclesiasticorum bona, ut hoc tempore commutata sunt, in usus privatos, mox ne ecclesiastici suos census a nostris magistratibus in alium aliquem, papisticam iurisdictionem f , transferant. Postremo arbitri principis 13 spem fecerunt se obtenturos esse tam a cesare quam imperii statibus, quominus Zuinglii nomen articulis concordiae g odiosius perstringatur. Nam voluerunt antea 14 , ut nostri promitterent se refragaturos, erroribus Zuinglianis et anabaptistarum 15 . Nostri hoc profitentur, se vitaturos esse ac repugnaturos omnibus, qui contra eorum confessiones faciant. Tanta fides prophanorum in gentem vestram, ut nolint ullam adversus vos inimicitiam prae se ferre, sed et adeo ipsis videtur rebus esse inter nos consensionem, ut renuant fateri erratum esse a Zuinglio. Utinam nos eadem moderatione susque deque ferremus, quae furiosuli destomachantur. Nam nihil incommodabunt nisi nostra impatientia adiuti.
Vale. Fratres omnes salutabis plurimum, dominum similiter Reschium 16 , questores 17 , maxime vero celebres pietatis nomine.
Argentorati, 24. iunii anno 1532.
[Adresse, p. 32:] Ornatissimo viro Henrico Bullingero, ecclesiastae Tygurino, tanquam fratri in domino observando. Zürich.