[1368]
Autograph: Zürich StA, E II 357, 39 (Siegelspur) Teildruck und zusammenfassende Übersetzung: Blarer BW II 45f, Nr. 866
Dankt für Bullingers Buch [,,Der christliche Ehestand"], das er durch seine Frau [Katharina] erhielt. Kehrte am 4. Februar [von seiner Augsburger Mission] nach Hause zurück; beim Überqueren des [Boden-]Sees begegneten sie dem Bischof von Lund [und Konstanz, Johann von Weeze], jedoch ohne böse Folgen. Bittet um Fürbitte der Zürcher für [die Konstanzer]. Grüße.
S. Sero mihi domum reverso libellus ille tuus 1 uxorculae meae 2 missus exhibetur, pariter autem indicatur summo diluculo abiturum nuncium 3 , quo minus quicquam ego nunc pro amicicia nostra, quama a renovas subinde, scribere possum. Maximas tamen et uxoris et meis verbis gratias tibi ago, quod nostri etiamnum tam amanter memineris et, quam constans sis in retinendo pristino amore, non obscuris argumentis testeris. Nobis hoc quidem tempore nihil est, unde tantae tuae benevolentiae beneficentiaeque vicissim b respondere et paria tecum facere possimus, nisi quod sancte affirmamus animum nostrum tam esse tui studiosum et amantem quam vix cuiusquam et fore speramus, ut re ipsa declarare hunc ex animi sententia liceat.
Ego 4. februarii huc redii 4 satis bonis, quod aiunt, avibus 5 , nisi quod unam istam ominosam episcopum Londensem 6 obviam habuimus, cum ipsi quoque lacum traiiceremus illo Arbam 7 navigante. Verum nihil nobis hinc periculi impendebat, partim, quod non procul abessemus a portu, partim, quod nostra navis optime esset instructa, maxime vero, quia de domini protectione certissimi erarnus. Unum illud valde nobis dolet, quod tam late serpit hic cancer 8 et pomeria sua magno patriae nostrae malo, sic enim valde timemus, profert.
Tu cum tota, quae isthic est, ecclesia dominum precamini, ut praesentissimo nobis consilio et auxilio propicius adsit, ne quid cum nobis nostroque
Briefe_Vol_10-065 | arpa |
---|
nomine tum vero maxime se indignum admittamus, neve, qui multis iam annis a se pendentes servati sumus, nobis permissi semel perdamur. Graviter a satana tentamur, quem servator Christus sub pedes nostros conterat 9 , id quod tum fiet, ubi veram ac solidam resipiscentiam et c primam rursus charitatem amplexi fuerimus.
Bene vale, mi observande pariter et charissime Bullingere, et pro tuo candore indiligentius scribenti ignosce; nam supra modum iam distineor. Sic vero habe me inter tui studiosos et amantes studiosissimum et amantissimum esse. Optimis et clarissimis vins Pellicano, Leoni 10 , Theodoro 11 , Megandro caeterisque administris tuis postquam salutem dixeris meis verbis, quam potes officiose me commenda; saluta vero praecipue sanctissimam tuam coniugem 12 , quam una tecum mea 13 quoque cum fratre 14 et sorore 15 multum in Christo salvere iubent seque vobis christianice commend[ant]d .
10. martii anno 1540.
Tuus A. Blaur. e
[Adresse auf der Rückseite:] Praestantissimo viro domino Heinricho Bullingero, fratri suo charissimo [ac?]f inter primos praecipuo. Tiguri.