[98]
Autograph: Zürich StA, E II 343,40. Siegelspur. —Gedruckt: Füssli I 91-93
Konnte Bullingers Schreiben über die Prädestination wegen der Kirchenvisitationen in Bern noch nicht studieren. Zur Basler Synode wird auch Capito erwartet. Die französischen Gesandten versuchen auf die bernische Politik Einfluß zu nehmen. Gefährliche Lage der Reformierten in Solothurn. Bullingers Antwort an Johannes Fabri wird in Bern sehr geschätzt.
S. et pacem.
Responsionem ad praedestinationis negocium 2 meditari hactenus, charissime Heinrice, per ocium non licuit, licebit autem, cum singula iam capitula per agrum nostrum Bernatem convenerimus. Unum adhuc restat, quod ad 28. maii visitabimus 3 . Caeterum ad eandem diem Basilienses synodum celebraturi 4 vocarunt et nos. Quibus fratrem 5 ex agro misimus. Sperant Capitonem adfuturum 6 .
Briefe_Vol_02_0124 | arpa |
---|
Interim Gallorum legati 7 ad urbem nostram venere atque senatum nostrum a duce Sabaudiae 8 , qui quottid[i]e foedus antiquum renovare meditatur 9 , avertere annisi, id quod impetrare non potuerunt 10 . Ego vero suspicatus sub hoc praetextu pensionum et funesti foederis 11 reditum attentari. Nam amicis quibusdam in aurem mentiri non est veritus Gallus post 14 dies Tigurinos inituros foedus gallicum, sicut et Quinquepagici 12 . Id quod et de nobis apud vestros dici non dubito. Sed certe, si non maturassent abitum, plebem nostram turbassent. Acclamabat illis plebs in plateis: Ir metzgerknecht, hett üch der tüfel hartragen?
Salodori maxima est civium dissensio, ut omnibus boris alterius partis interitum formidemus propter verbum domini. Concionatorem evangelicum 13 , quem habebant, a functione suspenderunt 14 . «Durae cervicis populus est» [Ex 32,9 u. a.]. Hi, qui potiores sunt ab evangelio, muneribus et mensis Gallorum corrumpuntur 15 , quo minus audent aut volunt domini verbum promotum.
Postremo, valemus alioqui omnes. At quid in comitiis Badensibus 16 agatur aut actum sit, nec verbum percaepimus 17 .
Tu interea vale et perge, ut caepisti. Apud nos optime audis, immo et apud tuos. Dominus te conservet fidelem et irreprehensibilem in ministerio suo.
Fabrum pro dignitate tractasti. Arridet libellus 18 omnibus lectoribus et in magno
Briefe_Vol_02_0125 | arpa |
---|
numero apud nos venditus est. Commendatur modestia et sermonis commoditas ac gravitas. Rursum vale, cor meum alteraque animula 19 .
25. maii.
Tuus B. Hallerus.
[Adresse auf der Rückseite:] Heinrico Bullingero, fratri suo charissimo.