[94]
Autograph: Zürich ZB, Ms F 62,329. Siegelspur. —Ungedruckt
Klagt über seine mißliche finanzielle Lage. Auch der Zürcher Rat hat ihm die erhoffte Hilfe nicht gewährt. Während Unfähige unterstützt werden, müssen er und seine Studiengenossen Mangel leiden.
Petrus Huberus Heimrycho Bullingero S. P.
Mihi propemodum accidisse video, doctissime Bullinger, atque Themistocli olim. Qui cum huc deventum esse cerneret, ut aut contra patriam suam de se optime meritam sumenda essent arma aut regem, apud quem honorifice susceptus exulabat, hostem suum faciendum, greek greek greek, ut habet Plutarchus 3 . Voluit fortissimus heros libentius mori quam egregia sua facta turpiter reliquum vitae suae spacium, quod exiguum restabat, ducendo contaminare. Quodcumque enim fecisset, turpitudine non caruisset. Itaque, ut meae res nactae sunt faciem, quid ego magis mihi conducibilius morte existimem, nunc non in promptu est dicere. Tanto enim me aere alieno oppressi istic literis operam navando, et hoc spe ampla salarii ex Durchgaeanorum coenobiis 4 a senatu Tigurino constituti, ut me eo philosophus ille 5 Aristophanicus sua illa inferiori causa 6 liberare, et si maxime cupiat, non possit. Aut enim inhoneste quaerenda est terra alio sole calens, aut creditoris b vincula expectanda perpetuo duratura. Quod in infortunium me intrusit tuus ille senatus Tigurinus, qui me nunc suum auxilium acclamantem turpiter deseruit, cum tamen, quod magis dolendum, me multo indoctiores etiam aliquando in sui perniciem alat foveatque. Sed non mirum idiotas et greek hoc facere, cum et iis, qui studiorum columnae videri volunt, studiosi ipsi parum sint curae, quantumvis foris ad raucedinem c usque reclamitent. Id inde maxime patet, Heimryche, quod omnes, qui istic politiori literaturae studuerunt,
Briefe_Vol_02_0119 | arpa |
---|
mecum nunc fortiter esuriant, cum interim Penelopes sponsi bene curata d cute 7 obambulant et rebus arduis passim praeficiantur. Haec obiter tibi scripsi hac suspicione carenti, ut mihi literis in hisce angustiis versanti consulas.
Vale.
Ex Vituduro, die ascensionis.
[Adresse auf der Rückseite:]Heimrycho Bullingero, fratri suo charissimo.