[1219]
Autograph: Zürich StA, E II 359, 2792 (Siegelspur) Ungedruckt
Die Nachricht von Matthias [Hirsgarter], daß zwei Jünglinge aus der [Winterthurer] Lateinschule im Examen in Zürich gut abgeschnitten haben, freut ihn sehr; hofft nun, daß die Kritiker verstummen. Dankt für die Grüße und rühmt Bullingers Freundlichkeit und Gelehrtheit. Ist froh, daß Bullinger Leodegar [Hirsgarter] bei sich aufgenommen hat.
Gratia et pax a deo per Christum.
Quantumvis temerarium sit, Bullingere doctissime, meis nugis remorari te occupatissimum adeoque innumeris districtum rebus, non potui tamen non (tua fretus humanitate) animi mei gaudium in sinum tuum effundere et paucis testari, quam laeta ac auspicata d. Mathias 2 , summus meus necessarius, Tiguro nuper regressus adportarit. Di boni, quantum laetitiae subito obortum, quando significavit duos adolescentes 3 , qui hactenus nostra disciplina usi sunt, in celebri doctorum caetu, cum in literis factum esset periculum, non omnino greek ad interrogata respondisse. Accedit huc, quod ex epistola 4 Rhellicani, quam nuperrime ad me scripsit, intellexi publico oppidi nostri ministro commissum esse a pio quodam viro 5 , ut rem gestam praetori et senatui meo a exponat. Hinc ego in bonam spem adducor, ut, qui conatus meos non dico non probarunt, sed calumniari (ut est ingratitudo) nunquam desierunt, posthac cum de me tum de iis, qui fidei meae concrediti sunt, si non melius, at peius b minus sentiant.
Caeterum, quod tu in literis 6 parocho missis salutem mihi adscripsisti, mox per eundem istinc digredientem c verbis quoque me salvere iussisti, tam gratum quam quod gratissimum fuit; iam enim liquido apparet mihi tuam ab omnibus decantatam humanitatem doctis pariter ac indoctis patere. Quando igitur alii apud te pluris sunt eruditionis nomine, sine me tuum demereri favorem, quod literas amo, literatos suspicio atque exosculor.
Briefe_Vol_09-043 | arpa |
---|
Quod autem nostri Mathiae filium Leodigarium 7 in convictum tuum recipis, bene facis; est enim Pius et studiosus adolescens.
Vale.
Vituduri, septimo calendas februarii anno 39.
Leonardus Castorius.
[Adresse auf der Rückseite:] Et eruditione et pietate insigni viro, domino Henricho Bullingero, domino suo observandissimo.