[1147]
Autograph: Zürich StA, E II 343, 211 (Siegelspur) Ungedruckt
Bittet, Melchior [Wirz] bei dessen Bruder dafür zu entschuldigen, daß er seine Stelle einem anderen überlassen hat.
S. Queritur Melchior 2 , quod male frater 3 abdicatam esse se inconsulto conditionem ferat, ac me rogat, ut hoc factum apud fratrem excusans se a cum illo reducas in b gratiam. Oro, ut facias diligenter. Ingenue fecit iuvenis; conditionem, qua egere ipse non videbatur, cessit ei, qui c opus valde habet. Deinde exercitationibus obrutus consulere studiis melius voluit. Est enim discendo tempus hoc oportunissimum, ac certe, si quam discere disciplinam certam vult, debet nunc maxime animum applicare. Haec ut apud fratrem omnia diligenter excuses, oro.
Vale in domino.
Grynaeus tuus in domino
frater.
[Adresse auf der Rückseite:]Bullingero suo, amico. Tygurum.