[1134]
Autograph: Zürich StA, E II 337, 299r.-300r. (Siegelspur) Ungedruckt
Ermahnt sie, an der erreichten Einigung festzuhalten und gemäß dem [Ersten Helvetischen] Bekenntnis zu lehren; auf diese Weise kann die schädliche Spaltung der Kirche endgültig überwunden werden. Angesichts der Vorbereitungen für das Konzil in Vicenza, der Annäherung der Monarchen [Karl V. und Franz I.] und der Türkengefahr wäre Uneinigkeit verhängnisvoll. Erkundigt sich nach den Verhandlungen einer Zürcher Gesandtschaft mit König Ferdinand. Grüße.
Gratia et pax a domino, fratres observandi et animo meo vere amantissimi.
Audio vos ea, de quibus inter nos convenit 1 , constanter persequi, gratia et laus sit domino. Plus enim nimio obstitit profectui evangelii, quod adhuc inter nos pugnatum est; religiosissime itaque cavendum, ne ad posteros hanc fecem[?]a sane perniciosissimam transmittamus. Quae dedistis quaeque agnovistis, domini sunt dogmata, in quibus non minus syncera est horum fides, quos conciliare vobis studuimus, quam vestram praestare studetis; Christi gloriam et regnum vestrique ministerii fructum et ipsi quaerunt. Non desunt illis, qui intempestivo zelo turbant magis quam commodent; sed neque apud vos eiusmodi homines importuni desunt. Confirmemus pacem et consensionem inter duces, inter eos, qui didicerunt, quam sit haec pax et consensio necessaria ecclesiis, et per se residebunt illa ineptorum studia. Nec moremur etiam diabolos illos: "Olim aliter, redeunt in viam, etiam cum pontificiis consentient". Praestat profecto inter paucos vel malos vel imperitos ista testari falso quam illud in toto orbe vere: "Isti ecclesiarum reformatores, scripturarum vindices, isti spiritu dei tam pleni tot iam annis non possunt de eo communiter statuere, quid valeat ipsorum ministerium, quid verbis b et c sacramentis, quae administrant, tribuendum; ipsi se invicem d proscindunt et devovent." State igitur et pergite feliciter, colendissimi fratres, in ea consensione, ||299v. in quam nos dominus adduxit, hoc est, efficite, ut vestri iuxta confessionem Basiliensem 2 fideliter doceant et doceantur. Si penitus, quae in ea confessione profitemini, obtineant in vestris ecclesiis, stabimus firmi contra daemonem illum, qui tot iam annis circa sacrum ministerium tantas in ecclesia Christi excitavit turbas, conatus scilicet se ulcisci
Briefe_Vol_08-144 | arpa |
---|
de nobis, qui superstitionem, qua orbem detinuit circa id ipsum sacrum ministerium, profligavimus. Sed aderit et hic et in aliis rebus omnibus Christus servator, ut, quo magis solicite se contra nos instruit e antichristus, hoc nos vires in ipso, hoc est ipsius dona coniungamus studiosius.
Ut apparet ille concilium suum Vincentinum, auditis; venit nuper Vincentiam et Campegius 3 adiunctus caeteris concinnatoribus synodi, ne non f illi per imperitiam fucum non rite adornent. Videtur etiam eis processura monarcharum conciliatio 4 . Evocata adhuc erat turba peditum, quos ducturus erat d[ux] Christophorus Wirtenpergius; iis audio hodie militiam renunciatam esse 5 . Turcos plerique certo expectant 6 ; quidam, dum caesar et rex F[erdinandus] ipsi sic cessent et quidvis potius pati volunt quam comitia statibus imperii admittere, dubitant. Utinam dominus doceat nos: "Omne regnum in se divisum [...]"7 .
Velimus ||300r. a vobis discere, quid vestri legati a Ferdinando 8 .
Dominus adsit vobis, et amate nos in eo; nos enim certe vos in ipso et suspicimus et colimus cordibus nostris multo charissimos. Salutant vos fratres omnes. Commendate nos optimis viris consuli 9 , Habio 10 et aliis.
Argent[orati]. 3. iunii 1538.
M. Bucerus vester.
[Adresse auf der Rückseite:] Viris ad regimen Christi doctissimis atque ardentissimis Henrycho Bullingero, Leoni Iudae ac caeteris doctoribus et pastoribus ecclesiae Tigurinae, symmystis et fratribus suis venerandis et charissimis.