[1102]
Autograph: Zürich StA, E II 361, 275 (Siegelspur) Ungedruckt
Würde Bullinger nicht behelligen, wenn es für die gemeinsame Glaubenssache nicht wichtig wäre. Vor kurzem beklagte sich Gervasius Schuler bei Euander bitter über das Schweigen Bullingers, dem er dreimal erfolglos geschrieben habe, denn er befürchtet, im Zusammenhang mit der [Wittenberger] Konkordie angeschwärzt worden zu sein; er versicherte jedoch, daß er und die Memminger keinen Finger breit von der Lehre Zwinglis abgewichen seien. Euander konnte ihn beschwichtigen, bittet aber Bullinger, sein Schweigen zu brechen, damit die Freundschaft weiterbestehe und damit Schuler vom Luthertum freigehalten werden kann.
Constitueram certe mecum, doctissime vir, nunquam posthac vobis meis litteris obstrepere, nisi nodus aliquis incidisset, qui silentio pretergressus vobis atque adeo communi nostrae professioni mag[no]a detrimento futurus esset, cum sciam vos tam seriis et sanctis negotiis totos addictos, ut meas litteras (quibus iam toties quorundam stupidorum importunitatem et insolentiam detestatus sum, et de mea in ea re impatientia conquestus b ) vix legere detur, nedum ad eas pleno stilo respondere.
Verum nuper hic fuit Gervasius Schuler tuus, cum quo postquam multa serio etiam vultu contulissem de eucharistiae negotio, tandem coepit mihi familiariter et magna animi perturbatione conqueri de tuo erga se diuturno
Briefe_Vol_08-057 | arpa |
---|
silentio, et quod ad ternas ipsius litteras 2 ne gry quidem 3 adhuc responderis. Vererique se dicebat, ne calumniator aliquis se apud te criminatus e sit occasione nuper conflatae concordiae 4 , gaudere tamen hoc falso factum esse, si sit factum; [n]am d se posse sancte iurare, quod a Zvinglii nostri instituto, quod vos etiamnum teneatis, ne digitum latum 5 discesserit. Nec passuros etiam Memmingenses, si vel paululum ab huius sancti viri atque adeo vestro dogmat[e]e variaret, ita addictos esse summos quosque Zvinglio.
Et cum ego vestra adamantina negotia et sanctas ocupationes excusarem candidiores vos cordatioresque asserens, quam ut simultates aleretis, liberaliores autem, quam ut iniuriam (si quae incidisset) non amice expostularetis, amicitiamque denique non protinus ex illo scribendi aut rescribendi officio estimandam, quod etiam prestare possent vulgares amici, sed ex re ipsa et animo, hac mea licet insubida oratione vir paulo mitior factus excusationem accipit, ita tamen, ut se quidem f vestrum fratrem ac amicum perpetuo fore polliceretur, at se quoque posthac stilo temperaturum minitaretur. Hinc fit, humanissime vir, ut mei officii esse putem meas velut intempestivas turbas etiamnunc tibi ocupato obiicere, dum rogem ac moneam, ut primo quoque tempore hoc epistolare silentium erga eum rumpas, ne inter vos tam levi occasione refrigescat charitas et mutua amicitia exolescat; nam quantum ex ipso intelligo, nobiscum adhuc plane sentit vel saltem g non (quod ego sciam) impugnat, quemadmodum nostri stupidi, stolidi et indocti predicatores faciunt; aut si paululum (quod ego per lovem non arbitror) impugnaret, tamen iam a Lutherana illa insania revocari posse videtur. Quare omnibus modis hunc virum tuis litteris fovendum censeo, sic te apud ipsum magna suspicione exolues et illi maximam dempseris molestiam et nostram causam vehementer iuveris, quod tute ipse pro h singulari tua prudentia facilius estimare potes.
Vale.
Cambidoni i , 17. februarii.
Quid de me nunc k fiat. molestum nunc tibi foret legere.
Benedictus Euander, tuus devinctissimus.
[Adresse auf der Rückseite:] Heinricho 1 Bullingero, viro pio et docto, concionatori Tigurino primario, domino suo colendissimo.