[73]
Autograph: Zürich StA, E II 360,39. Siegelspur. —Ungedruckt
Gibt seiner Freude über die Rettung des Großmünsterstiftes Ausdruck: Bullinger ist in Zürich doch nötiger als in Bern. Berichtet über die Ernennung von Helfern für die Landschaft Bern und über Rhellikan, bittet um die Zusendung der Römerbriefauslegung und anderer Bullingerschriften sowie von Pellikans Kommentaren und sendet Bullinger den gedruckten Berner Synodus zur Begutachtung zu.
S. Deo sint gratiae per Iesum Christum, qui in corda tuorum te organo locutus est
ipsisque persuasit, ne religionis nervum, studia scilicet apud vos ut florentissima itaBriefe_Vol_02_0068 arpa
toto orbe celebratissima deficere[nt]a1 . Quid intentatum relinquet sathan, quo pietatem
veram faciat alienam, idolatriam vero reducem?
Iam video, quod Capiton persuadere non poterat multis etiam conatibus, te Tigurinis scilicet magis necessarium quam Bernatibus 2 , in veritate sic se habere, quamvis animus meus ita tibi sit addictus, ut omnia etiam durissima mihi te fratre et symmista putarem levissima. Victoriam illam insignem fratribus nostris indicavi, qui dolenter audiunt, Tigurum eo venisse, quod collegii substantiam in belli aut aerarii usum vertere voluit 3 .
Nostrates post synodum 10 diaconos in agro statuerunt, cuilibet 60 gl., qui parochis infirmis ministrabunt et mortuis succedent. Duos etiam in urbe habemus, ut perpetuo habeantur duodecim, qui ecclesiis praefici possint. Id tamen fateri cogor, quod nostrates in statuendo praecipites sunt, ad destituendum proclives 4 . Facundia mihi nulla penitus est, orandi latera nulla, ad persuadendum etiam coram senatu aut privatis penitius nullus. Novi ego curtam meam supellectilem. Praestat Megander in hoc, etsi autoritati suae praeterita tragedia 5 plurimum decesserit.
Veniet ad vos Rellicanus. Cui quae inter nos, te scilicet et me, scribuntur non communices. Apud quem ego, quae misisti, remittam. Bonus vir et studiosus alioqui simultatem sibi finxit in me, quasi a nobis amandandum curaverim. Laboravit senatus pro Melchiore Volmario 6 , viro doctissimo apud Byturiges 7 praelegenti greca. Id ipse aegre ferens hactenus tamen dissimulavit. Conditionem certe habet in precio nobis aequam, in labore longe dissimilem, quam certe illi optime faveo, modo se etiam aliorum ecclesiae negociorum participem faceret, quod hactenus noluit. Senatus enim petierat, ut aliquando concionandi provinciam susciperet, dum nostrum aliquis infirmaretur, [quod r]enuit b . Sed de his satis. Scribes tamen per eum ad me.
Submurmurant ex senatu et plebe, quod choreas, ludos et nescio quid, conventus rusticorum in dedicationibus hactenus prohibitos rursum admittere velint. Tu,
Briefe_Vol_02_0069 | arpa |
---|
obsecro, indica, quid faciundum et quibus rationibus efficaciter dissuadere possimus. Nam ansam et omnium malorum licentiam aperiret 8 . Non [!]igitur negligas et cura omnino, ut ante festum palmarum habeam 9 .
Scripseram per Waltherum Schwiger 10 . Nescio, num redditae sint literae. Si fuerint, illis respondeas, sin minus, denuo scribam, quod scilicet Capito binis indicavit epistolis 11 .
Apud nos se res bene habent et utinam tam constanter quam bene. Nam hoc perpetuo a nobis desideratur, constantia scilicet et diligens rerum executio. Nimia enim negotia diligentiam eorum, qui alioqui negligentes sunt, facile impediunt.
Obsecro te iam tercio 12 , si quid in epistolam ad Romanos congesseris 13 , per Rellicanum ad me mittas. Eam hactenus pro contione nunquam tractavi, tractandam tamen assumam propediem. Adiuvant me multorum iudicia et spiritus; meo non facile fido. Rationem studii 14 et predest[inationis]15 expecto. Sic sum importunus expostulator. Caeterum pro munusculis tuis mihi omnium gratissimis gratias ago immortales, et quam polliceris Hebreorum epistolam 16 expecto.
Vale, mea animula charissima, et me in fratrum tibi charissimorum albo situm amare non desinas.
Bernae, II. martii anno 32.
Mitto ad te acta sinodalia 17 . Quae cum perlegeris, si quid desideres, indica. Latinitate donavit magnae spei adulescens Bernas, Simon Sultzerus apud Grinaeum, et a Cratandro 18 , ni fallar, excudetur.
Salutabis Pellicanum, et sollicitabis, ut Froschowerus primas commentarii paginas misit, ita deinceps mittat, quicquid fuerit excusum 19 .
Tuum minimum numisma.
[Adresse auf der Rückseite:]Huldricho[!]Bullingero, Tigurinorum ecclesiastae fidelissimo, fratri suo longe omnium charissimo.