[1020]
Autograph: Zürich StA, E II 355, 1r.-v. (Siegelspur) Ungedruckt
Hat Bullingers Kommentar zu den Apostelbriefen erhalten und sich insbesondere über den freundschaftlichen Brief gefreut; das zweckmäßig gestaltete und gut geschriebene Kommentarwerk ist eine Bereicherung und wird beim Predigen gute Dienste tun. Ist dankbar für Bullingers Ermunterung [der Kirchendiener], ihre Aufgaben besser zu erfüllen, die eigenen Fehler zu erkennen und wachsam zu bleiben, damit die Kirche dereinst rein und gut erscheinen wird. Empfiehlt sich Leo Jud. Grüße.
S[alutem] in domino tibi exopto, charissime Bullingere.
Dedisti ad me librum comentariorum in epistolas apostolorum Christi, servatoris nostri, canonicas 2 , librum sane egregium et frugi, una cum suavissimis litteris 3 tui erga me amicissimi animi proditricibus, quibus sane non potui accipere et quod magis delectaret et quo impensius frueremur etiam, cum in his de comunis relligionis sacrosanctae inpendio liceat nobis etiam absentibus confabularier sive colloqui. Sit venia verbo, sunt etenim et piae confabulationes. Distulisti quidem diu tuarum litterarum desideratissimam comunionem, sed non citra usuram. Quare quid tibi rependam, amice dilectissime, non habeo. Hoc tantum mihi relictum est, ut te tuique similes domino quantuliscunque a precibus nostris commendemus, quo faxit vos in sui nominis gloriam excrescere, vestri autem, quod carnem spectat, detrimentum; erimus enim, ut nosti, magni, si in hoc saeculo peripsima 4 et mundo 5 . Videbar mihi (citra assentationem loquor) cornucopiae 6 appraehendisse; ut enim iocundissime variegata est s[anctorum] apostolorum dictio, ita et tua scholia, ut sint multimemora oportet eorum sane, quae sacra scriptura alibi commemorat. Aliud enim non decet theologi fidelis esse paraphrases, quam sacrarum litterarum decentem et commodam compositionem. Commodum etiam se nobis liber ille obtulit, cum iam in aecclesia nostra nobis (licet ad hanc provinciam imparibus) necesse sit ex b apostolorum aepistolis admonere; si quid mea opella profecerit, ministrante hac sancto spiritu, ad aecclesiae sanctimoniam eris tu quoque non postremo consors.
Briefe_Vol_07_195 | arpa |
---|
Quod velis iugiter dominum deprecari obsecro, ut et verbo et factis praestare queamus muneris nostri munia. Ad quae velis calcar quoque et stimulos saepe addere rogo, cum ipsi saepius non videamus, manticae quod in tergo sit 7 . Id quod in epistola admonuisti tua, non dici potest quam gratum fuerit, de bellaturientibus. Fac etiam, ut nobis invigiles, charissime frater, ||1v. semper. Scis enim, quot nos infestare queant contagia et gregi Christi obesse; quare sane oportet et vos nobiscum sedulo procurare, ut quam diligentissime custodiatur atque aliquando in sanctam, innocentem et immaculatam sponsam Christi, eius domini nostri, emergat, consummante hoc domini gratia, cui velitis nos, charissimi fratres, enixe efflagitationibus vestris insinuare.
Velis quoque Leonem Iudae meo nomine salutare meque ei, viro iam pene emerito, diligenter commendare, cui praestet deus optimus maximus usque ad decrepitam fortem et homini pio dignam muneris absolutionem.
Vale in Christo Iesu, et me in albo amicorum tuorum habe postremum, obsecro. Salutant te Furtmüllerus et caeteri fratres, et mihi servias, rogo, salutando fratrem meum uterinum 8 una cum tota domo.
11. iulii anni 1537 c .
Dominicus Zili tuus,
si daretur, amicus integer.
[Adresse darunter:] Eruditissimo viro Heinrico Bullingero, ecclesiae Tigurinae pastori observando, fratri in domino charissimo.