Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[899]

Johannes Zwick an
Bullinger
[Konstanz],
5. Oktober [1536]

Autograph a : Zürich ZB, Ms F 62, 569r.-v. (Siegelspur) Ungedruckt

Balthasar von Kuenring hat erneut gebeten, ihm einen Pfarrer zu stellen; Zwick erkundigt sich nach einem geeigneten Kandidaten. Bricht zu Ambrosius [Blarer][nach Tübingen]auf Bittet um Rücksendung des von Leo [Jud]übersetzten Briefes [Nr. 879].

Salus.

Scripsit ad me literas 2 Balthassar baro ille a Khienring, qui anno iam lapso, ni fallor, apud vos fuit 3 , ecclesiae scilicet videndae et consilii petendi causa. Et quod tunc mecum agebat praesens, nunc quoque literis agit idque perquam anxie. Inter caetera sic scribit: "Quotienscumque apud b animum meum perpendo, qualis mihi incumbat provintia regendi, quos mihi deus credidit, non aliud invenire possum, quam eum tum demum digne gubernacula suscepisse, qui non tantum corporibus externisque bonis praesit, verum etiam et multo magis, ut animi subditorum verbo vivo inbuantur, ut multi lucrifiant, curam agat. Quapropter, mi Zvicci, hunc nuntium 4 ad te mitto, summa fide et animo

d Pellicane aus Pellicanus korrigiert.
e Theodore aus Theodorus korrigiert.
7 Leo Jud.
8 Theodor Bibliander.
a Mit Randbemerkungen von J. H. Hottinger.
b apud über der Zeile nachgetragen.
1 Im Jahr nach dem Besuch Balthasars von Kuenring; vgl. unten Z. 2-4 mit Anm. 3.
2 Nicht erhalten.
3 Vgl. Zwicks Empfehlungsschreiben für Balthasar von Kuenring vom 25. August 1535 (HBBW V, Nr. 632).
4 Unbekannt.

syncero abs te requiro, ut aliquem ad me mitti procures, qui plebeculam meam pascat. Talem autem esse cupio iuxta Pauli doctrinam etc., maxime, qui tempori se accomodare nosset, quemadmodum et apostolorum princeps omnibus omnia fuit 5 , ut Christo non nullos lucrifaceret, Timotheum denique circumcidit 6 ; qui Christo charius haberet nihil, quem neque mors neque vita a salvatore avelleret. Nam et ipse ego cuperem sanguinem meum in Christi gloriam effundi, si dignus martirio reperirer. Intelligite vocationem vestram, subvenite his, qui ad verbum dei audiendum avidi sunt; mittite, qui et apud nos seminent spiritualia. Quod ad stipendium adtinet: Quod praesens pollicitus sum et maiora Dabo etc. Expecto autem tuum responsum, || 569v. neque me fallet spes mea, quin verbi dei ministrum recipiam" etc.

Nunc fac, sciam per hunc tabellionem 7 , si quis c apud vos sit, qui a me posset mitti viro isti optimo. Caeterum opus esset illum ingenium habere placidum et aequum et omnino tollerantissimam animam.

Non plura possum. Accingo enim me profectioni ad Ambrosium 8 etc. Ora pro me et rescribe 9 . Deinde obsecro, ut epistolam meam descriptam ad me mittas coniuncta d , quam Leo 10 in Germanicum vertit 11 .

Vale, vale, mi frater in Christo.

5. octobris.

Tuus Io. Zvick.

[Adresse darunter:] Domino Hainricho Bullingero, Tigurinae ecclesiae ministro, fratri optimo.