Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[716]

Johannes Zwick an
Bullinger
[Konstanz],
7. Januar 1536

Autograph: Zürich StA, E II 346, 48 (Siegelspur) Ungedruckt

Befürwortet die baldige Entsendung einer Gesandtschaft an Luther. Dieser hat sich gegenüber den Strassburgern für einen Konvent auch ohne Unterstützung durch Fürsten und Städte ausgesprochen, doch würde damit der evangelischen Sache geschadet. Die Strassburger drängen auf die Teilnahme [der Zürcher]. Schickt Nachricht über einen in Meersburg gefangenen Bruder und bittet, diesem zu helfen.

Salus.

Magis atque magis arridet nobis consilium de mittendis legatis a vobis ad Lutherum 1 , neque iam aliud volumus, quam ut maturetis hanc rem; vigilant enim alii atque urgent conventum.

Lutherus visus est Argentoratensibus conventum in principum et magistratuum arbitrium a reiicere, sed persuasus est venire et adesse, etiam si nolint civitates et principes manum addere auxiliatricem 2 . Nos vero non dubitamus, quin b maximam invidiam simus conflaturi rei evangelicae, si conemur vel invitis vel insciis potestatibus convenire. O quam strenue orandus est dominus, ne nobis ipsis nos sinat! Iterum atque iterum urgent Argentoratenses, ne fugiatis congressum.

Vale, mi frater c , cum omnibus fratribus.

Datum raptim 7. ianuarii 1536.

Hic mitto d negotium boni illius fratris, qui iam biennio fere carceri inclusus est Merspurg 3 , nec dubita, quin ita sese res habeat. Si quicquam excogitare potes in consolationem captivi, fac, ut e tuam diligentiam experiatur.

Vale cum tota domo.

Tuus Io. Zvick.

[Adresse auf der Rückseite:]:] Domino Hainricho Bullingero, Tigurinae eclesiae ecclesiastae, fratri charissimo.

a vor arbitrium gestrichenes conven aut.
b in der Vorlage quim.
c nach frater gestrichenes raptim.
d Hic mitto am Rande nachgetragen.
e vor ut gestrichenes c.
1 Vgl. unten Nr. 731, 64-67.
2 Zwick bezieht sich auf Luthers Brief an die Straßburger Geistlichen vom 27. November 1535 (s. oben Nr. 713, Anm. 9).
3 Vgl. HBBW V, S. 223, 32f mit Anm. 16.