Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[693]

Kaspar Megander an
Leo Jud und
Bullinger
Bern,
30. November 1535

Autograph: Zürich StA, E II 343, 106 (Siegelspur) Ungedruckt

Bedauert, daß die Einladung zum Theologenkonvent in Aarau zu spät in Bern eingetroffen ist, und bittet um erneute Ansetzung der Zusammenkunft.

Gratiam a domino.

Bullingeri, charissimi nostri fratris, scripta 1 novembris penultima sub noctem accepimus, unde non modico maerore affecti -quod petitis, satisfacere non datum est. In tempore enim dies indicta insinuata si fuisset, per nos nequaquam neglecta foret. Consilium enim habendi conventus, praesertim fratrum in Helvecia Christum profitentium, a nobis summopere probatur; ut fiat, et brevi quidem, obnixe rogamus. Opere precium -quid dico? — e re ecclesiarum nostrarum esse videtur, ut de veritate inter nos conveniat et ad eventum omnem confirmetur. Quin igitur hac vice negotium[?] non successit, fratres charissimi, alia a vobis erit indicenda dies illaque per certum nuncium et in tempore significanda nobis a . Locus Aroae 2 ut omnibus fere nobis aptus non displicet.

Berne, ultima novembris anno 35.

Megander, totus ex animo vester.

[Adresse auf der Rückseite:] Leoni, Bullingero Tigurinis, fratribus suis in domino charissimis.

a nobis am Rande nachgetragen.
1 Nicht erhalten, vgl. oben Nr. 690, 1-3.
2 Aarau (Kt. Aargau).