Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[528]

Bullinger an
Oswald Myconius
[Zürich],
13. Februar 1535

Autograph: Zürich SIA, E II 348, 477r.-478r. (Siegelspur) Ungedruckt

Verschiedene Andeutungen im letzten Brief von Myconius [Nr. 521]sind ihm unklar geblieben. Bezüglich der Rede von der Darreichung des Leibes Christi sind keine Zugeständnisse gemacht worden. Es muß deutlich bleiben, daß Christus allein bzw. der Glaube selbst darreicht. Verteidigt sich gegen Bucers Vorwürfe wegen seines Fernbleibens von der Zusammenkunft in Konstanz. Kritisiert die Kompromißbereitschaft, die in den Gutachten für Chelius zum Ausdruck kommt. Hat soeben durch Theodor [Bibliander] Näheres von den Auseinandersetzungen um den theologischen Doktorgrad erfahren und bestärkt Myconius in seiner Haltung. Empfiehlt den Boten.

Gratiam et vitae innocentiam a domino.

Nescimus, charissime frater, quibus opprimaris negotiis 1 , nisi quod tu monuisti universitatem in te fuisse commotam 2 . Igitur sententiam nostram super hac re ad te scripsimus 3 expectavimusque, quid esses responsurus. Iam cum scribis 4 , etiamnum a , quid egerit apud vos Capito, nescimus.

Porro de exhibitione, novo scilicet contentionis verbo, si quid actum sit, nescimus. Certe nos nihil vel verbis vel litteris, nisi quod in confessione nostra 5 expressum est, egimus. Nemo exhibet corpus Christi fidelibus nisi solus Christus. Minister ministerialiter exhibet et sacramentum modo exhibet. Ita et solus deus remittit peccatum, remittere tamen dicuntur etiam apostoli 6 , sed suo more. Nihil enim ei remittunt, qui non credit. Atque ad hunc modum de sanctificatione quoque scripsit Augustinus, Quaestionum super Leviticum lib. 3, cap. 84 7 . Et nos ipsi sic scripsimus de exhibitione in confessione nostra 8 . Posteaquam ergo isti aiunt negotium eucharistiae apud Helvetios impegisse propter exhibitionem 9 , non aliud videre possum, quam quod exteriori ministerio tribuant nimium, quasi vero verborum aut ministerii virtute adsit Christus, cum revera fidei benefitio adsit et tantum quisque manducet et recipiat, quantum credit. Admittamus autem exhibitionis verbum, et in foribus haerebit potestas clavium et absolutio Lutherana. Hic sequestre quoque opus erit, qui tandem nos et in hac causa Lutheri verbis subscribere iubebit. Sed paucis: Si quisquam post deum exhibet corpus Christi verum, ipsa fides, quae et ipsa donum dei est, exhibet. Sine hac minister nihil nisi signum exhibet. Ubi vero fides est, fidei benefitio - non verborum aut ministerii - exhibetur corpus

a etiamnum korrigiert aus etiamdum.
1 Vgl. oben Nr. 521, 1-4.
2 Oben Nr. 507, 19-36.
3 Oben Nr. 511, 21-48.
4 Oben Nr. 521, bes. Z. 5-15.
5 Gemeint ist das Zürcher Abendmahlsbekenntnis
vom Dezember 1534 (HBBW IV, Nr. 482).
6 Vgl. Joh 20, 23.
7 CChr XXXIII 227f.
8 Siehe HBBW IV, S. 423, 37-42.
9 Diese Äußerung Bucers hatte Myconius Bullinger mitgeteilt, s. oben Nr. 521, 16.

Christi. Nullo ergo modo recipiemus ista verba obscuriora, nisi simul et protinus addatur expositio planior. Es ist ein grosse plag, das wir nun müssend zangget han. Vor sot 10 yederman der saxischen confession 11 underschryben, jetz muss yederman dem münsterischen büchlin 12 underschryben. Et quis tandem finis? Si con-||477v. fessionem nostram ferre nequeunt, ego nihil amplius dederim nisi clarioribus evictus scripturis. Was söllend wir hür und fernn 13 daran bützen 14 ?

Bucerus aegre tulit, quod Constantiam non venerim. Quis ego, scripsit 15 , a quo vestrae metuatis fidei? Certe, quod non venistis et colloquium negastis, contra omnium saeculorum exemplum fecistis. Respondi 16 his multis: Nos non metuere fidei nostrae ab ipso, cuius patronum esse credamus. Deinde, quod non venerim, non modo adversam valetudinem fuisse in culpa, sed quod synodus b Constantiae coierit festinantius, quam ut affluere potuerimus. Primo enim, ut nosti, nocturnum conscripserat congressum 17 , a quo cum animi nostri abhorrerent, placuit hoc negotium transigere scriptis. Id ubi factum esset, non licuit nobis solis c inconsultis vobis et Bernatibus Constantiam abire. Deinde animus noster erat in his, quae confessi eramus, perstare. Quorsum ergo opus erat abire in colloquium, qui praesentes eramus literis, nisi quod suspicamur illos aliam statuere praesentiam quam fidei d ? Unde illis forsan nondum satisfecimus. Verum post multa addidi nos colloquium non respuere neque metuere fidei nostrae. Periculum ergo faciat, conscribat synodum, sed in tempore, sed commodo loco, nec solos nos, sed Bernates, Basileienses et caeteros, et si non venerimus, accuset perfidiae.

Consilia, quae circumfert Chelius 18 , prorsus displicent. Si non mentiuntur tituli (authores) e , vereor, ne eo deveniamus aliquando, ut nullum dogma pontifitium, nullus ritus fiat reliquus, quem non nostra illa moderatione simus propemodum revocaturi. Haec tibi scripta volo ut unice charo et cui tuto cor meum in sinum effundo. Schlächt 19 , das quacklen 20 gfallt mir nüt. Certe, si in hanc descenderimus harenam, succubuimus. Adversarios enim habemus improbos, qui nihil perinde optarent, quam ut deserta ||478r. simplici puritate mitigationi lubricae nos committeremus. Ich bass es nitt 21 ; greek greek greek greek greek [!]22 , wyß oder schwartz oder gar nüt 23 !

b nach synodus gestrichenes serius.
c solis am Rande nachgetragen.
d fidei korrigiert aus ch[aritatis?].
e authores am Rande nachgetragen.
10 Erst sollte.
11 Gemeint ist die Confessio Augustana, vgl. HBBW IV, S. 277, Anm. 17.
12 Bucers "Bericht auß der heyligen geschrift...", s. HBBW IV, S. 124, Anm. 3.
13 immerdar (SI II 1585).
14 flicken (SI IV 2030f).
15 In seinem Brief vom 18. Dezember 1534, s. HBBW IV, s. 450, 10. 14-16.
16 Zur (nicht erhaltenen) Antwort Bullingers vgl. oben Nr. 517, 2-14.
17 In seinem Brief vom 1. November 1534, s. HBBW IV, S. 392f. 84-94.
18 Vgl. oben Nr. 513, Anm. 4.
19 kurz (SI IX 64).
20 wackeln, schwanken (vgl. Grimm VII 2291; XIII 213).
21 Der Sinn dieser Wendung ist unklar.
22 Demosthenes 20, 93 (vgl. Z V 590, 10).
23 Vgl. HBBW IV, S. 324, 26-28.

Iam vero redit a te Theodorus 24 noster et, o deus bone, quae portenta narrat, quae minime expectavissem! Bene nimirum agetur, cum iterum facultas vobis, vel Paulo ad Eph. 4 [11], si diis placet, defensore, doctores creandi facta est. Sed ipse quoque desipio, qui gradus horruerim semper. Verum dominus propediem melius prospiciet rebus nostris. Tu persta in simplicitate et puritate tua.

Vive et vale.

Februarii 13., 1535.

Vir 25 , qui tibi hasce offert, videtur homo esse bonus. Utinam illum tuo nomine potuissem pro dignitate tractare! Sed quid e Gallus habes, obsecro?

Vale iterum, frater amantissime.

H. Bullingerus tuus totus.

[Adresse auf der Rückseite f :] Domino Osvaldo Myconio, inclytae Basileiensis ecclesiae antistiti dignissimo, suo in domino charissimo fratri.