Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[523]

Ludwig Lopadius an
Bullinger
[Konstanz],
7. Februar 1535

Autograph: Zürich StA, E II 358, 107 (Siegelspur) Ungedruckt

Hat in tage- und nächtelanger Arbeit sein Griechisch-Lehrbüchlein fertiggestellt und möchte, daß es Bullinger beurteilt und in Zürich oder, falls es an [Griechisch-]Typen mangelt, in Basel zum Druck gibt; er rechnet damit, daß Theodor [Bibliander] die Korrekturarbeit übernimmt. Wünscht der Reformation in Zürich guten Bestand und Fortgang. Grüße.

S. Factum est, Bullingere integerrime, tuis hortatibus 1 , ut continuato diurno et nocturno labore hanc breviusculam graecae grammatices institutionem 2 absolverem. Principio quidem cepi eo animo componere, ut iam adulta estate imprimeretur; sed cum in praesens poscitur, haud me quieti dare statui, quoad perficeretur. Porro peto oroque, si quod datur mihi observiendi temporis, perspicias paululum ac ad animi revoces iudicium. Depone interim sodes amici personam et indue judicis. Cum placitus fuerit, libellus servetur. Sin vero iudicium ferre nequit, abiiciatur velut impurus partus atque foetus adulterinus et suppositius[!], quemad[mod]um a de aquila fertur, cuius pullos ad solis radios admotos probari aiunt in hunc modum, ut si solem ferant adhibiti, habeat pro suis atque vera sobole. Quodsi ad splendorem solis conniveant, abiicit ceu illegitimos filios 3 . Si ergo dignus prelo putabitur, detur opera, quo excudatur sive apud vos, sive, si non per typorum licebit inopiam, Basileae. Theodorus 4 non defuturus. Ille enim promisit 5 se velle fungi correctoris officio. In summa rem totam in vos reiicio. Ut ut cecederit, boni consulam.

In praesencia non pluribus agam tecum. Dominus te b dirigat in omnia, quae suo ipsius verbo et evangelio sunt digna, qui et apud vos evangelium sic provehat, ut amplissimos faciat fructus.

Vale et saluta fratres mei amantes, in primis vero tuam domum.

7. idus februarii 35.

Tuus Ludovicus Lopadius.

[Adresse auf der Rückseite:] Insigni pietate et doctrina viro M. Hanrico Bullingero, singulari amico.

a Beim Öffnen des Briefes beschädigt.
b te korrigiert aus tecum.
1 Ein Brief ist nicht erhalten.
2 Zur Griechisch-Grammatik des Lopadius vgl. oben Nr. 516, Anm. 5.
3 Plinius d. A. berichtet, daß der Fischadler, der auf seine scharfen Augen angewiesen
sei, seine noch ungefiederten Jungen durch Stöße in die Sonne zu sehen zwinge und diejenigen, die blinzelten oder deren Augen tränten, als entartete Bastarde aus dem Nest werfe (vgl. Plinius, Naturalis historia X, 3).
4 Theodor Bibliander.
5 Ein Brief ist nicht erhalten.