Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

46

BERCHTOLD HALLER AN
BULLINGER
[Bern],
6. Dezember 1531

Autograph: Zürich ZB, Msc A 51, 15 2/3 fol. S., sehr gut erhalten, mit Siegelabdruck Gedruckt: Füssli I 85-89

Teilt ihm die Berufung nach Bern mit und beschwört ihn, unter Hinweis auf die kritische kirchliche Lage in Bern, sie anzunehmen.

Gratiam et pacem a domino.

Quod temporum nostrorum calamitatem conquerar, Heinrice charissime, epistola non patitur. Ex amicorum et in senatu nostro primatum iussu nuncium hunc ad te amandavimus, cum patriam deserere coactus sis - dominus novit, cuius culpa factum - et nunc a Basiliensibus 2 simul et Tigurinis, ut certo apud nos fertur, vocationem paratam habeas 3 . Precantur te fratres cordatissimi, qui sunt Berne, quominus[?] a et eorum quoque, etsi nihil de te meriti, vocationem minime contemnas; en enim tibi iam dudum parata est. Habet Basilea doctos innumeros, quos et Tigurum; Berna sola, que tamen est populosissima, 187 parrochiarum, neminem habet. Megander 4 a contionibus quiescere iussus est; causam proculdubio accepisti 5 . Quod si admittatur, ut opto, nihilominus certissima et paratissima est tua vocatio. Franciscus 6 senio indiem deficit, Bertoldus 7 podagra, hernia et mole corporea sic gravatur, ut plus satis. Proinde in tota ditione nullos ferme habemus, qui vel lectione vel linguarum vel scripture cognitione aliquid possint. Cum itaque tantam gentem et lucrifacere et Christo servare per dominum possis, nisi nolis esse christianus, te nobis non negabis. Volunt itaque et primates ex senatu et civibus item et plebe certi esse, Bullingerum futurum Bernatem, quare hoc nuncio certiores tui reddas, ut speramus omnes. Audio ab adversariis bibliothecam tuam devastatam 8 ; nihil turberis: apud nos omnia reperies necessaria, nec quippiam de conditione diffidas. In summa: precamur, speramus, immo volumus Bullingerum nostre vocationi indulgere; respondeat nec aliud quam quod velit noster esse. Interim ubi animum tuum intellexerimus,

a Die unklare Abbreviatur könnte möglicherweise auch quorum bedeuten.
1 Siehe oben S. 205, Anm. 1.
2 Siehe oben Nr. 42.
3 Dazu s. Zsindely 668ff.
4 Siehe oben S. 214f, Anm. 53.
5 Die Ursache der Spannung zwischen dem Zürcher Megander und der Berner Obrigkeit lag in dessen heftiger Agitation gegen die V Orte sowie in der scharfen Kritik an der Haltung Berns im Zweiten Kappeler Krieg begründet, s. ebenda.
6 Franz Kolb, s. oben, S. 215, Anm. 54.
7 Haller.
8 Dies entsprach nicht der Wahrheit; Bullinger berichtet selbst, daß ihm an seinem in Bremgarten zurückgelassenen Eigentum durch die fünförtischen Besatzungstruppen «kein schad beschah, onet das er umm allen wyn kamm» (HBRG III 268). Die Rückgabe und Überführung seiner Bücher nach Zürich erfolgte nach Verhandlungen mit Bremgarten gegen Ende 1531 (HBD 21, 15-18).

senatus noster te legittimo nuncio et litteris vocabit, ut et Tigurinis et omnibus commodius satisfacere possis. Hec vero, quae scribo, cordi tuo scripsero, que volebam ante bellicum hunc tumultum tecum contulisse. Nihil dubites de me; officiosissimum habebis suppedaneum Bertoldum tuum, immo si libet fratrem germanum. Habebis etiam propiciam plebem in urbe, quae te pleraque novit et audivit 9 . Nec deerit senatus, quorum [!] magna pars, etiam quos papistas credimus, te maxime cupit. Exacerbati sunt exacerbatione, quam proculdubio didicisti a Francisco 10 , quod nihil verearis. Modestia dominus plus per me egit quam acerbitate.

Vale et pro votis nostris rescribe, quod si non feceris, certe me moriturum brevi mallem quam ita destitutum, quod etiam spero. Rursum vale.

6. decembris anno 31.

Tuus ex animo minimum nummisma

Bercht. H.

[Adresse auf der Rückseite:] Heinrico Bullingero docto iuxta atque pio, fratri suo semper charissimo b

b darunter von fremder Hand: 6. decembris 1531, Bullingerus vocatur Bernam; B. Halleri manus.
9 Nach Bullingers eigenem Zeugnis hat er in Bern während der Disputation 1528 nicht gepredigt (s. HBRG I 436f). Fest steht jedoch, daß die bernischen Abgeordneten an der Tagsatzung vom Juni, Juli und August 1531 in Bremgarten Bullingers zum Frieden mahnenden Predigten oft beigewohnt hatten (HBRG III 292; Blanke 150f). Auch die bernischen Truppen, die zum Schutze Bremgartens im November 1531 dort stationiert waren, hatten Gelegenheit genug, den Prediger Bullinger zu hören und kennenzulernen (s. HBRG III 230. 256f. 292).
10 Kolb (s. oben S. 215, Anm. 54) war Feldprediger der bernischen Truppen und verhandelte bereits im November mit Bullinger in Bremgarten über die Möglichkeiten einer Amtsübernahme in Bern (s. Zsindely 668).