[485]
Autograph: Zürich StA, E II 343, 49 (Siegelspur) Ungedruckt
Erwartet Bullingers Antwort auf seinen letzten Brief [Nr. 476]. Wegen des zürcherischen Bekenntnisses
[Nr. 482]wurden die prominentesten Amtsbrüder aus den ländlichen Kapiteln Berns einberufen. Ohne
ihr und des Magistrates Einverständnis wollen die Stadtberner nichts tun. Auch die Zürcher sollten ihre
Landpfarrer miteinbeziehen, da Luther nach einer Einigung alle Länder mit seinem Siegesgeschrei erfüllen
wird. Den Beschluß wird Bullinger bald erhalten. Versichert Bullinger seiner Freundschaft und bittet
um die Zusendung von dessen Kommentar zum 2. Korintherbrief. [Otto]Brunfels ist gestorben. Grüße.
S. Ad literas proximas 1 cum non responderis, charissime Heinrice, responsum expectare non desino. Caeterum, quod ad confessionem vestram de eucharistia 2 pertinet, convocavimus ex agro nostro fratres 3 cuiusque capituli potiores - 14 habet Bernensis ager a -, absque quorum consensu, immo et magistratus ecclesiarum nomine nobis nihil penitus agendum censuimus. Nescimus vero, num vos soli apud Tigurum absque iis, quos habetis in agro, arduum hoc onus suscaepturi sitis. Videbitis nimirum, ubi Luterus vestram apprehenderit confessionem, utcumque eam vel implicaveritis vel explicatam tradideritis, quanto cum triumpho et victoriae encomio totum sit orbem repleturus. Sed de his proxime. Quam primum a fratribus deliberatum fuerit, vestra cum nostris ad vos mittemus. Interim perpetuo curabis, utcumque libertatem aut potius ignorantiam meam hac in re prodidero, firma maneat, constans et perpetua inter nos amicicia, quam nisi dudum perspectissimam teneres, non facile sinum cordis mei aperuisses.
Si quae fuerint excusa in 2. Corinth. 4 , vel nuncius 5 ille vel Christophorus 6 , quem ad ferias natalicias expectamus, adferat. Brunfelsius e vivis migravit. Salutabis symmistas, uxorem 7 et familiam.
Vale.
10. decembris anno 34.
Tuus, quantulus est, Bercht. Hall.
[Adresse auf der Rückseite:] Heinrico Bullingero, ecclesiastae Tigurino pietate et eruditione ornatissimo, fratri suo.