Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

43

BULLINGER AN
AMBROSIUS BLARER
Zürich,
30. November 1531

Autograph: St. Gallen, Stadtbibliothek (Vadiana), Ms 32, Nr. 77 1/2 fol. S., sehr gut erhalten, mit Siegelabdruck Übersetzung: Blarer BW I 293

Empfiehlt Gervasius Schuler, der mit ihm zusammen aus Bremgarten vertrieben worden sei.

Gratiam et vitae innocentiam a domino.

Etsi hactenus tibi, Ambrosi charissime, nihil scripserim post binas, ni fallor, aut ternas litteras 2 , attamen animo me tuo excidisse non valeo vel cogitare. Vera enim amicitia et charitas christiana adeo non minuitur coepta, ut vel magis indies augeatur. Hac vero fretus commendo tibi Gervasium nostrum Scholasticum 3 , symmistam meum, qui ante dies aliquot una mecum e patria nostra a Bremgarten pulsus nunc apud Tygurinos degit [in] exilio. Vir est et eruditione et pietate, fide fidelitateque b praeclarus, cui tuto (si quae esset) ecclesiam posses commendare praeclaram. Patria Argentoratensis est, uxorem 4 praeterea habet et filiolas, ni fallor, duas. Bremgarti hactenus docuit Christum pure; nunc per tumultum bellicum una mecum expulsus est. Ego interim et pan addictus exilio Tyguri vivo, expectaturus, quem rebus eventum daturus sit deus. Scimus autem et prophetas et apostolos, ipsum denique caput Christum et persequtiones pertulisse et praedixisse 5 . Unde et patienti animo ferimus omnia, scientes, quod cum eo glorificabimur, cum quo nunc patimur 6 . Quod si Gervasii opera tibi opus fuerit, Leoni 7 nostro aut mihi scribas 8 .

Vale et dominum ora pro nobis et nostra infoelici Helvetia.

1531 die Andreae, Tyguri.

Hein. Bullingerus tuus.

[Adresse auf der Rückseite:] Ambrosio Blaurero, Esslinge praedicanti evangelion, amico et fratri charissimo.

a nostra am Rande nachgetragen.
b te von fidelitateque übergeschrieben.
1 Siehe oben S. 179, Anm. 1.
2 Diese früheren Briefe sind nicht mehr alle vorhanden. Von Bullinger erhalten ist die gedruckte Epistel vom 4. Juni 1528 (s. oben Nr. 29), von Blarer die Briefe vom 1. September 1528 und 11. August 1529 (s. oben Nr. 30 und 32).
3 Gervasius Schuler, s. oben S. 193 f, Anm. 5.
4 Schulers erste Frau war eine geborene Lübegger, die er um 1520 in Zürich kennengelernt hatte; sie starb wahrscheinlich Ende 1545 in Memmingen (Hänny 16.28).
5 Vgl. u. a. Mt 5,10-12; 1 Petr 2,20f.
6 Siehe Röm 8,17.
7 Leo Jud, s. oben S. 55, Anm. 1.
8 Die Antwort Blarers ist nicht erhalten. Er konnte Schuler zwar keine Anstellung verschaffen, doch war es seinem Einfluß zu verdanken, daß dieser 1533 nach Memmingen berufen wurde (vgl. Blarer BW I 436. 440f. 4431. 4521; Hänny 23f).