[308]
Kaspar Megander an
Leo Jud und
Bullinger
Bern,
23. Dezember 1533
Autograph: Zürich StA, E II 343, 24. Siegelspur. -UngedrucktDie Lage in Bern ist für die evangelische Sache günstig. Unerschrocken bereitet man sich auf die Auseinandersetzung
mit den Feinden vor. Auch von Zürich vernimmt man großartige Leistungen. In der Krise
von Solothurn erwiesen sich Bern und Zürich als wahrhaft herrliche Streiter Christi; nichts haben sie erreicht!
Die Not der verfolgten Glaubensbrüder ist groß, viele flüchten, andere harren aus und bleiben
unerschüttert in ihrem Glauben. Die Zürcher sollen im Streit Peter Hubers mit Hans Edlibach vermitteln.
Grüße. Christoph [Froschauer]hat Meganders Anfrage wegen des Druckes seines Epheserbrief-Kommentars
nicht beantwortet.
Gratiam a domino.
De rebus nostris non est, ut vobis plura scribam. Satis enim honesta et pia facie
omnia peraguntur. Paramus nos et accingimus indies adversus hostes nostros 1 , quos
plures nobis esse nemo non pernovit. At animo intrepido et invincibili nos omnia effecturos
spero, quid dicam, Christi nostri gratia et auxilio superaturos. Video enim,
ni fallor, non solum senatum populumque nostrum, sed plebem quoque agri et dicionis
nostrae ad Christi gloriam patriaeque tuicionem plane promptum et accinctum.
Nob hic significare vobis, quae de Tigurinis meis subinde percipimus, facta profecto
forcia, magnifica et Christo digna.
In negocio Solodorens[ium]2 utrinque, hoc est, et nos et vos acerrimos Christi patronos
et defensores ostendimus, praesertim, modo vera sunt, quae feruntur, aerarius
noster 3 et Habius 4 , egregii oratores illi. Ita fit, quin magistratus hypocrita Christi
evangeliique tutelam suscipit. Patitur Christus et perquam misere apud Solodorum
ab urbe plane pulsus et proscriptus est, eiusque professores iusto numero ad nos, Basile[am],
Biel[am] agrumque nostrum hinc inde commigrant. O miseria, o calamitas!
Vae homini, per quem haec facta et neglecta sint! Sunt praeterea, ii inquam,
quos sedicionis authores incusant, qui suis de rebus et causa non quicquam agi, ne
ad agend[um] diem indici volunt, nisi Christus locum habeat apud Solod[orenses].
Tanta fuit hominum hucusque constantia. Hoc tandem est profiteri Christum.
Orandus est deus, quo homines illos confirmet et corrobo[ret].
Caeterum, charissimi fratres, Petrus Huberus, hypodidas[calus] noster - nescio
quid causae aut negocii illi sit cum Ioanne Edlib[ach], propraetore Frowenfeldensi -
multum vos orat rogatque, ut si fieri possit -potest quidem facile -, scriptis et precibus
vestris apud eundem agatis perficiatisque, quo iure, si quod habet adversus hominem,
cedat, causam ponat, negociumque componetis, ne homo miser subinde ita
agitetur suaque expendere et consumere cogatur alias miseria et pauperie summe
pressus 5 . Rogo et ego vos hominis nomine plurimum vehementerque hoc suum negocium,
idque adeo vobis comendo, ut isthic faciatis hoc, quod poteritis. Poteritis
quidem multum. Oro nihil, nihil vobis pocius esse sinatis, quo senciat nostra ad vos
scripta non vulgaria fuis[se].
Valete.
Bernae, 23. decembris anno 33.
Salutabitis custodem 6 , Pellicanum, Theodorum 7 et fratres omnes. Salutant ecclesiae
nostrae fratres vos plurimum.
Megander totus vester.
Christopherus 8 requisitus de imprimendis in epistolam Pauli[nam]Ephe[sinam]9 a
nobis conscriptis nihildum respondet.
[Adresse auf der Rückseite:] Leoni et Bullingero, fratribus suis apud Tigurum charissimis.