Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[265]

Martin Bucer an
Bullinger
Straßburg,
23. September [1533]

Autograph: Zürich StA, E II 356a, 921. Siegelspur. -Ungedruckt

Dankt Bullinger für die Übersendung des Kommentars zur Apostelgeschichte. Hat nichts Gleichwertiges zu bieten. Es gilt, mit vereinten Kräften das Reich Christi gegen Satan zu verteidigen.

S. D. Gratia in domino, observande Bullingere.

S. D. Gratias ago maximas, optime Bullingere, pro dono tam eximio lucubrationum tuarum in Acta 2 . Nos nihil, quod respondeat, habemus. Alioqui vicem rependere studeremus. Quod tuos defendis 3 , pie facis, sed apud me, qui illis non minus quam tu optime volo, opus non est. Instemus utrique, ut Christi studium magis inflammescat. Hic nimirum remittitur apud multos, habet autem interim et suos dominus. Satan nihil omittit, quominus regnum Christi oppugnet. Nos ut illud defendamus, plus merito eniti debemus.

Optime vale. Novi hic nihil.

Argentorati, 23. septembris.

Tuus Bucerus.

[Adresse auf der Rückseite:] Heylrycho Bullingero, ecclesiastae Tigurino pio, docto, vigilanti, fratri charissimo a .