Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[261]

Oswald Myconius an
Bullinger
Basel,
19. September 1533

Autograph: Zürich StA, E II 343, 11. Siegelspur. -Ungedruckt

Bedankt sich für die Zusendung von Bullingers Kommentar zur Apostelgeschichte und seinem Werk «Von dem unverschämten Frevel der Wiedertäufer». Von [Oekolampads]Kommentar zum Johannesevangelium wurde irrtümlich ein gebrauchtes Exemplar an Bullinger gesandt. Nachrichten über Verhandlungen der V Orte und Freiburgs mit dem Papst, dem Kaiser und dem Herzog von Mailand. Grüße an die Zürcher Amtsbrüder.

S. Ago tibi gratias, quas debeo, maximas ob lucubrationes tuas in Acta 1 , tum ob librum contra catabaptistas 2 . Placent enim, ut quod maxime spirant id, quod sunt, divinam doctrinam, unde quicunque volunt tranquillas habere conscientias, haurire possunt feliciter, quod satisfaciat. Opto tempus dari, quo vices debitas reddere valeam. Annotationes in Io[annem]3 , quas accepisti, non tibi paraveram - nam hactenus usus sum -, sed novas, nondum complicatas. Has dum puero 4 commiseram

3 Die vier Frankfurter Prediger nach Vertreibung des Lutheraners Johann Cellarius waren: Dionysius Melander, Johann Bernhard, genannt Algesheimer, Peter Pfeiffer, genannt Chomberg, und Mathias Limberger, s. Sigrid Jahns, Frankfurt, Reformation und Schmalkaldischer Bund. Die Reformations-, Reichs- und Bündnispolitik der Reichsstadt Frankfurt am Main 1525-1536, Frankfurt a. M. 1976. - Studien zur Frankfurter Geschichte, Heft 9, S. 149f. 207f und 226.
4 Begleichung (SI II 601).
5 Belohnung (Grimm III 823).
6 Geschenk (Grimm XII/I 271). -Die Summe betrug 12 Goldgulden, die Bullinger in Befolgung des zürcherischen Gesetzes über
Geschenke aus dem Ausland dem Zürcher Rat übergab, der sie dann unter die Armen des Spitals verteilen ließ, s. HBD 23, 11-14; Pestalozzi 168.
1 Heinrich Bullinger, Commentarius in Acta apostolorum, 1533 (HBBibl I 43).
2 Heinrich Bullinger, Von dem unverschämten Frevel der Wiedertäufer, 1531 (HBBibl I 28).
3 Es handelt sich um Oekolampads Kommentar zum Johannesevangelium, der von Myconius im Juni 1533 herausgegeben wurde, ausführlicher s. oben S. 181, Anm. 5.
4 Unbekannt.

abiens in consistorium, accepit alteras imprudens. Haec excusanda, ne putes in reddendendis[!] beneficiis, si redditio dici potest, me negligentem esse.

Caeterum audio, quod iterum nescio quo fiat consilio, Pagos 5 istos nescio quid machinari cum papa, imperatore, duce Mediolanensi 6 et nescio quo alio duce 7 . Haec si vera comperirem, est, quod acturus essem. Si quid nosti, fac intelligam. Praeterea habet satan ubique suos ministros, qui mala iactant semina in agrum dei 8 , id quod tu quoque nuper indicasti 9 . Spero tamen futurum aliquando, ut filii dei liberentur, ne quid mali cogantur ab impiis pati. Quodsi visum aliter fuerit deo, certum est animabus nihil impensurum incommodi. Orandus deus, ut largiatur nobis ex corde et ductu spiritus eius dicamus: «Fiat voluntas tua!» [Mt 6, 10].

Vale, et gratia tibi data utere. Utingerum, Pellicanum, Theodorum 10 , omnes opto salvos.

Basileae, 19. septembris anno 1533.

Os. Myconius tuus.

[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero, doctissimo piissimoque verbi divini praesidi primario Tiguri, fratri et domino suo observando.