[2003]
Abschrift von J. Stumpf: Zürich ZB, Ms S 313, f. 14r. (Buch III, Nr. 11) Ungedruckt
Bullingers Ahnung bestätigte sich: [Sebastian] Münsters Buch [,,Cosmographia"] hält nicht, was es verspricht; Stumpf soll Münsters Fehler, freilich ohne Namensnennung, deutlich bezeichnen und sich [mit seiner Arbeit]beeilen, um der Neuausgabe der [,,Geographia universalis" von Ptolemäus durch Münster]zuvorzukommen. Ferner soll er alles Vorbereitete rechtzeitig schicken, damit es auch Bullinger gemäß [Zürcher]Ratsbeschluss lesen kann. [Münster] hat [Ober- und Unter-]Wallis gut beschrieben, den Burgundischen Krieg recht gut geschildert; auch die Darstellung von Augst ist lobenswert.
Heinrichus Bullingerus Ioanni Stumphio s[alutem] d[icit]a
Quod divinabam futurum, id certe evenit. Liber 1 enim Munsteri non prestat, quod promittit, sed et nullo ordine scriptus est dilucido. Multa congerit citra iuditium, multa imperfecte tradit, quaedam perperam. Tu vide, ut significanter illa exprimas, quae ille perperam dedit, sed omisso tamen nomine eius. 2 Festina, quaeso, ut praevertas eius posteriorem aeditionem, 3 de qua nuper in literis 4 meis ad te. Wie schwartz und wyß onglych, also diße und uwere arbeyt. Totum enim huius opus inspexi. 5 Tantum festina, sed lente 6 tamen, ne quid temere.
Mitte illa, quae parasti, in tempore, ut et ipse omnia possim legere, sicuti a magistratu nostro est constitutum 7 .
Vale et perge in opere alacriter divino adiutus consilio et auxilio. Dominus sit tecum cum uxore castissima 8 et optima.
Tiguri, 3. octobris anno etc. 1544.
Vallesiam utramque 9 pinxit. 10 Sed et bellum Burgundicum 11 non infoeliciter tractavit. Laudanda est et Rauracae Augustae 12 qualiscunque delineatio. 13