Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[1820]

Gervasius Schuler an
Bullinger
Memmingen,
24. November 1543

Autograph: Zürich StA, E II 338, 1391 (Siegelspur) Ungedruckt

Hat gehört, Bullinger bereite ein gegen Luther gerichtetes Buch über die Sakramente vor; mahnt zur Zurückhaltung und fürchtet um den Frieden in den schwäbischen Kirchen. Ist besorgt über die Absicht hessischer Theologen, eine Rechtfertigung der Polygamie zu veröffentlichen. Will bald ausführlicher schreiben. Bullingers Johanneskommentar zeugt von seiner Begabung. Bittet um Antwort.

S. Audio, mi charissime Bullingere, te librum adornare contra d. Lutherum de re sacramentaria. 1 Quod dum verum est, vehementer doleo vulnus pristinum denuo innovari. Apud nos nemo est, qui corporalem et grossam illam praesentiam corporis in coena amplexetur. Pacata est nostra ecclesia atque de spirituali corporis praesentia optime grata, contentionis omnis nescia. Sed ubi revixerit inveteratus ille conflictus, vereor vos denuo turbaturos ecclesias Svevicas. Obsecro igitur per communem servatorem nostrum, ut prudenter agas, cogitando quam horrendum sit in conspectu domini animas Christo lucratas irritare et inquietare.

Aiunt fratres in ditione Catorum 2 meditari librum pro polygamia. 3 Quod ubi verum est, quae putas malorum secum plaustra 4 laturum hunc? Tam nobis omnia videntur tranquilla, ut semel liceat stercosae quoque carnis rationem habere? O fratres, cogitate, obsecro, quam plena sint omnia turbis, dolis, fraude!

Nunctius 5 abitum festinat; vix licet tantum scribere. Sed proximo nunctio plura.

Vale in domino.

Comentaria in Ioannem 6 lego, quae profecto summopere mihi placent; spirant enim singulare a donum a domino tibi collatum. Dominus diu te sue ecclesiae servet incolumem.

Datum Memminge, 24. novembris anno 1543.

Praesente nunctio rescribe. 7

Gervasius tuus Schuler.

[Adresse auf der Rückseite:] Ornatissimo viro Heynricho Bullingero, Tigurinae ecclesiae antistiti vigilantissimo, domino et preceptori in Christo cum primis observando.