[1623]
Autograph von Ulrich Lieb a : Zürich StA, E II 335, 2060 (Siegelspur) Ungedruckt
Der Briefüberbringer Hans Fridinger, dem der Abt von Fischingen [Markus Schenkli] an der
jüngsten Badener Tagsatzung seine Pfründe [in Bettwiesen] entzogen hat, möchte sein Auskommen
im Gebiet Zürichs suchen und hat deshalb um ein Zeugnis gebeten; der Zürcher
Gesandte Johannes Haab wird bereits über ihn berichtet haben. Sie bestätigen, dass Fridinger
nie Anlass zur Klage gegeben hat und als Pfarrer empfohlen werden kann. Grüße.
Gratia tecum, ornatissime presul.
Comparuit apud nos dilectus frater Ioannes Fridinger, presentium lator, ac conditionis sue rationem nobis recitavit, quomodo preteritis comitiis Badensibus causante nonnullam fructuum penuriam archimandrita in Vischingen 2 benefitio suo sit destitutus, 3 quamvis ecclesia sua multis modis renixa fuerit, proposuitque a fratribus persuasus se recepturum sub ditionem vestram sperans aliquam functionem ipsi apud Tigurinos contingere posse, quo ipsi ac liberis suis 4 de victu et amictu facilius provisum sit. 5 Id autem ipsi consultum esse putavit, ut, si literas testimoniales sue ante acte vite ac conversationis a fratribus suis ipsi notis secum ferret, ut tu (optime patrone), pius magistratus ac patritii omnes certificarentur ob nullam aliam culpam sive delictum ipsum ecclesie sue esse exemptum quam ob predictam causam. Indubitato etiam insignis patritius vester ac legatus M. Ioannes Hab b fratris huius rationem omnem tibi exposuit. Rogavitque nos, qui eius notitiam iam ad multos annos habuerimus, ut huiusmodi testimonii literas ipsi comunicare non detrectaremus. Fatemur igitur fratrem illum conversatum esse intra nos citra omnem offensam, quantum nobis constat, et non c aliter a vicinioribus suis symmistis ac subditis percepimus d , quam quod bene ecclesie sue prefuerit et exemplo et doctrina dignus quidem, ut pio coetui e ac cordato prefitiatur; non enim dubitamus, quin boni ac eruditi pastoris numeros omnes sit suppleturus. Hunc ergo tibi (clarissime vir) comendamus non ambigentes, quicquid benefitii in ipsum collocaveris, in Christum ipsum collocatum esse.
Vale. Theodorum Bibliandrum piosque omnes nobis saluta.
Date ac magistri Alexandri sigillo munite 25. aprilis anno 1542.
Huldrichus Amantius,
M. Alexander Schmutz,
Ioannes Fabricius.
[Adresse auf der Rückseite:]Spectatissimo viro ac Tigurine ecclesie ornatissimo presuli M. Hainrico Bullingero, domino nostro ac patrono in primis observando.