Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[1621]

Bullinger an
Oswald Myconius
[Zürich],
19. April 1542

Abschrift von Johann Jakob Simler a : Zürich ZB, Ms S 51, 82 Ungedruckt

Leo [Jud] ist schwer krank, Bibliander hält trotz seiner Gliederkrankheit oder Gicht Vorlesungen, auch Megander ist krank und predigt trotzdem, während Bullinger wegen seines Tertianfiebers das Haus seit 14 Tagen nicht verlassen hat, aber Besserung verspürt. Bittet um Weiterleitung eines Käses an Richard Hilles in Straßburg. Mehr kann er nicht schreiben. Grüße.

Clarissimo viro d. Osvaldo Myconio, antistiti ecclesiae Basileiensis, domino et fratri venerando et dilecto.

Gratiam et vitae innocentiam a domino.

Non admodum valemus fratres tui, carissime Myconi. Leo 1 propemodum agit animam. Bibliander, vir incomparabilis, morbo articulari an podagrae laboret, incertum; sind gschwüstergete kind b 2 . Graviter certe laborat, interea aeger obambulat ac pro more praelegit. Utinam totus ab omnibus abstineret lectionibus, quod is tam constanter recusat, quam c pertinaciter nos exigimus. Megander et ipse aegrotat et concionatur tamen. Me vero inclementiss[ima] febris iam dies aliquot vexavit. 14. hodie dies agitur, quo ultimum aedes egressus sum. Deliteo domi et cum tertiana 3 aeger conflictor. Sentio tamen vim morbi nonnihil remittere. Dominus adsit nobis et restituat nos, si placemus ipsi.

Caseum hunc, quaeso, fide summa Richardo Hiltzio 4 Anglo Argentinam perferri curato. Rem feceris gratissimam. Praetium ipse persolvam, ubi indicaris.

Haec boni consule; nam plura non potui.

Vale cum omnibus tuis. Salutant te fratres omnes.

19. aprilis 1542.

Tuus H. Bullingerus.

a Simlers autographe Vorlage, die sich nach seiner Angabe in der Bibliothek von Johann Jakob Ulrich befand, ist verschollen (vgl. HBBW IV, S. 377, Anm. a).
b sind gschwüstergete kind am Rande nachgetragen.
c In der Vorlage wohl irrtümlich quum.
1 Leo Jud.
2 Geschwisterkinder (im Sinne von: ähnlich geartet).
3 Wechselfieber mit dreitägigem Zyklus (Malaria tertiana); vgl. Max Höfler, Deutsches Krankheitsnamen-Buch, München 1899 (Nachdruck: Hildesheim-New York 1970), S. 144. 734.
4 Richard Hilles.