Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[1484]

Simon Grynäus an
Bullinger
[Basel],
31. März [1541]

Autograph: Zürich StA, E II 343, 208 (Siegelspur) Ungedruckt

Verweist bezüglich des Charakters von [Hans]Vogler [d. J.]auf einen Brief von Myconius an Theodor [Bibliander]sowie auf Voglers Vater [Hans d. Ä.], schildert die Unbeständigkeit des jungen Mannes und macht Vorschläge für seine Erziehung; bedauert, dass er nicht rechtzeitig Einfluss nehmen konnte. Bibliander lässt sich keinen Freundschaftsdienst gefallen. Was Bucer aus Regensburg schrieb, teilt Myconius mit. [Martin] Frecht lässt Leo [Jud] bitten, dem kranken [Bernhard]Besserer zu schreiben.

S. Vogleri 2 ingenium quale esset, satis ostenderat Theodoro nostro Myconius, 3 itaque ex illo poteras scire omnia; ad haec pater 4 ipse iampridem advertit, quale sit, ut me post illum tibi de hoc dicere sit supervacuum. Tamen, quia iterum postulas, dicam, quod sentio: Est ob flexibilitatem nimiam nimium incertum; ut enim omnia potest percipere momento propemodum, ita potest nusquam consistere, sed quicquid tulit praesens animi impetus, hoc sequitur. Itaque custode eget certo, perpetuo et firmo, eget etiam non[?] omnigenarum et novarum artium exercitatione, sed certarum et graviorum, quarum congressu discet animi incertitudinem propemodum instar harundinis mobilem. Etiam a hoc in eo malum est, quod non credit nec advertit monentem. Porro qua maxime in re sit exercendus postea, meum iudicium patri dixi. Non obiicerem artem novam; erit ea nova materia patrem fallendi. Sed in iis studiis, in quibus coepit bene, cogerem progredi, nec diversum hic argumentum, sed unum idemque praescriberem tantisper, dum in eo se intelligeret profecisse, et simul de moribus, de constantia, de fide, de veritate certa praecepta quottidie in certis et illustribus exemplis meditanda proponerem et illorum contrarium aeque illustribus exemplis declararem. Haec disciplina si illum revocare non potest et continere, ad stivam alligarem toto biennio. Haec de illo paucis. Utinam tantum mihi vel pater vel is, qui eum ad me adduxit, Hospinianus 5 , dixisset de eius ingenio, quantum ego nunc tibi; potuissem curare iuvenem melius, quanquam me absente 6 fere plurimum deliquit.

a Kann auch als Nam gelesen werden.
1 Das Jahr ergibt sich u. a. aus der Erwähnung von Bucers Aufenthalt in Regensburg (s. unten Z. 26).
2 Hans Vogler d. J. (vgl. auch unten Nr. 1486, 1-8. 14f u. ö.).
3 Myconius' Brief an Theodor Bibliander ist nicht erhalten.
4 Hans Vogler d. Ä.
5 Leonhard Hospinian, zu dieser Zeit Schulmeister in Reichenweier (vgl. Amerbach, Korr. V 225-227. 235).
6 Grynäus war Ende Oktober 1540 zum Religionsgespräch nach Worms gereist und Ende Januar 1541 zurückgekehrt; vgl. HBBW X, S. 176, Anm. 1, bzw. oben Nr. 1456.

Video Theodorum nihil ex me beneficii admittere; quid beneficii dicam? Etiam non leve indicium benevolentis erga se animi fert itaque omni b me officio humanitatis excludit.

Nova, quae Ratispona ad nos Bucerus scribit, habes hic per Myconium. 7 Haec allata sunt hodie. Itaque videre licet, hii homines quantam reipublicae curam gerant.

Vale in domino. Leonem 8 orabis, ut ad Bessererum 9 Ulmensem Hartman[?], qui graviter decumbit, scribat diligenter et virum optimum literis consoletur; hoc Frechtus orat. 10 Vale iterum.

Ultima marcii.

S. Grynaeus tuus.

[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero, fratri colendissimo suo. Tyguri.