Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[1458]

Heinrich Lüthi an
Bullinger
[Winterthur],
1. Februar 1541

Autograph: Zürich StA, E II 441, 36 (Siegelabdruck) Ungedruckt

Beglückwünscht Bullinger zur Geburt seines Sohnes [Diethelm] und übersendet ihm als bescheidenes Geschenk zwei Hühner und fünf Drosseln.

Domino Heinricho Bullingero H[einrichus] Lutius s[alutem] d[icit].

Quod nova auctus es prole idque sane filio 1 ni , fallor, tibi equidem plurimum congratulor. Puero opto felicitatem maximam, tibi vero parenti fore filium obsequentissimum, deos precor immortales, quorum beneficio favoreque fiat, [u]t a filius iste tuus parentem cum pietate tum doctrina pulchre aliquando referat, exprimat per omnia tanquam vivum b exemplar itaque tanto parente dignus reddatur filius. Puerpere muneri mitto galinas duas, turdos quinque, donum equidem parvi momenti, si id ab ipsius rei magnitudine estimes, multo vero maximum, si animum eius, qui dat, spectes, tibi, ita me du bene ament, addictissimum, devinctissimum adeoque quavis in re tibi gratificandi propensissimum. Id ipsum me herde vicissim mihi de te polliceri ausim.

Vale et vive quam diutissime idque salubriter.

Anno 1541, calendis februariis.

[Adresse auf der Rückseite:] Domino Heinricho Bullingero, Thigurinorum ecciesiaste vigilantissimo doctissimoque, domino suo ac fratri cum primis observando.

a [u]t am Rande nachgetragen, Wortanfang im Einband verdeckt.
b In der Vorlage vium.
1 Am 12. Januar 1541 war Bullingers Sohn Dietheim (gest. 1542) zur Welt gekommen; s. HBD 28, 31f; 31, 7-22.