Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[1311]

Eberhard von Rümlang an
Bullinger
Bern,
2. Oktober 1539

Autograph: Zürich StA, E II 360, 349f (Siegelspur) Ungedruckt

Schreibt Bullinger erst jetzt, weil er ihn nicht belästigen wollte; ihre Freundschaft bedarf keiner Bestätigung durch Briefe. Als ihm Bullinger das Buch "De origine erroris" schenkte, hat er zwar mit einem Bericht über die Berner Kirche geantwortet, doch scheint dieser nicht angekommen zu sein; Bullingers Buch schätzt er - wie alles, was von ihm kommt - aufs höchste. Daß er schwieg, liegt auch daran, daß er persönlich nach Zürich zu kommen hoffte; es bedrückt ihn, in der Fremde leben zu müssen. Größe.

S. Nacto tabellione 1 , vir prestantissime, te non potui literis meis non invisere atque salutare toties suavissimis et gratissimis tuis ad me scriptis provocatus. Sed sic hactenus feci ex rustico fortassis et incivili pudore, quod rarius, quam gratum tibi intelligam 2 , ad te scripserim; veritus enim fui, ne intempestive neniis meis te gravissimis negotiis occupatissimum interturbarem adeoque importunitas mea in alios quoque redundaret, site vel meditantem, scribentem vel docentern impedirem ac morarer. Atque tantum abest, ut quisquam ex taciturnitate mea quicquam voluntatis et amoris erga te decessisse suspicetur, ut inde magis magisque me tibi obstrictissirnum testetur, utpote quae confidat inter arctissimos amicos intervenire nihil posse, quod vel tantillum animos mutua benevolentia sibi devinctos alienet ac separare possit, atque sic in tuta securitate degat, ut hisce fomentis, literarum videlicet crebra vicissitudine, non opus habere videatur. Illi sic mutuam benevolentiam tueantur, quorum mentes adhuc tepent et non amore deflagrant. Sed quia mihi tecum arctissima necessitudo intercessit, nulla taciturnitas eam usquam abolebit.

Caeterum, ut ex literis tuis collegi, videor plane nullas ad te dedisse literas, quod tamen non admisi, utcunque quove casu a interciderint; novi enim me b statim post donatum librum De origine c erroris 3 ad te d scripsisse de statu nostrae ecclesiae 4 , neque parum dolet literas tibi non redditas esse. Sed quocunque literae devenerint, scriptorum me non pudet nullumque vereor penculum, qui plus veritati quam placitis hominum confidam etc. Qui non liber tuus maxime placeat, in quo nihil desideratur, quod ad eius argumenti tractationem pertineat? Profecto maximi fit apud me et talis est, quem assiduo in

a quove casu am Rande nachgetragen.
b nach me gestrichenes tibi.
c in der Vorlage orrigine.
d ad te am Rande nachgetragen.
1 Unbekannt.
2 Rümlang bezieht sich auf Äußerunger in
einem verlorenen Brief Bullingers; vgl. unten Z. 17.
3 Bullinger hatte Rümlang am 8. März sein Buch "De origine erroris"(HBBibl I 12) übersandt und um sein Urteil gebeten; s. oben Nr. 1237, 16-24.
4 Nicht erhalten.

manibus gestem, perspiciam, contempler, venerer et exosculer e . Quid non, quod a Bullingero meo prodeat, maxime mihi adlubescat? Cum in his tam recondita delitescat verborum, sententiarum ac rerum f eruditio, ut, quacunque instructus disciplina accedas, in ea corypheum referat, ut dignus sit, qui et amplectetur, veneretur ac admiretur suspiciaturque. O donum dei immensum, quando tantae eruditioni accesserit docendi facilitas ac promptitudo, cuiusmodi in Bullingero meo perspicitur. Verum hoc demum vere est deo patriaeque, non sibi vivere 5 atque talentum concreditum non in terram defodere 6 . ||350

Verum ut rursum ad taciturnitatem meam redeam, eius non levis causa fuit, quod usque speravi me occasionem nacturum ad vos proficiscendi et, quae literarum raritae deliquerim, ea praesentia mea colloquioque coram habito sarcire, quod et brevi futurum confido etc. O sortem meam acerbam, quod non liceat in patria mea me moran! Nemo facile explicarit, quam mores aliorum sordeant quamque animus et mens in patriam aspiret. Sed domini fiat voluntas. Tu interim cura, ne Eberardus tuus tibi excidat, meque semper commendatum habeto. Nescio, quo calamus perlapsus sit. Nuncius est in procinctu, ut non sit otium recognoscendi scripta; itaque boni consulito et, si quid me velis, scribito.

Saluta Pellicanum, Leonem 7 , Megandrum, Theodorum 8 , Binderum, Rellicanum g , Frisium, Steinerum quoque. Vale.

Datum raptim, Berne, 2. octobris anno 1539.

Tuus Eberardus a Rümlang.

[Adresse darunter:] Omnibus dotibus ornatissimo viro d. Heinricho Bullingero, ecclesiastae Tigurino primario, suo integerrimo h fratri in Christo et amico semper observando.

e in der Vorlage exoscular.
f verborum, sententiarum ac rerum am Rande nachgetragen.
g Rellicanum am Rande nachgetragen.
h in der Vorlage integerimo.
5 Vgl. Röm 14, 7f; 2Kor 5, 15; Philo von Alexandrien, Quis rerum divinarum heres sit, 111.
6 Vgl. Mt 25, 18.
7 Leo Jud.
8 Theodor Bibliander.