Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[1309]

Johannes Frey an
Bullinger
Kappel am Albis,
18. September 1539

Autograph a : Zürich ZB, Ms F 39, 813 (Siegelspur) Ungedruckt

Beurteilt Kaspar [Baumgartner]auf Wunsch Bullingers, obwohl ihm dies nicht leichtfällt. Im Studium nicht unbegabt, beim Schreiben verbesserungsfähig, gibt dieser -ist er doch strebsam und recht fromm - zu besten Hoffnungen Anlaß; er ist unverdorben, und seine dreiste, reizbare und geschwätzige Art -heutzutage ja nicht ungewöhnlich - wird durch seine geistigen Fähigkeiten aufgewogen.

S[alutem]p[lurimam]d[ico].

Duram quidem, venerande praeceptor, provinciam imponis, ut sententiam de Gaspari 1 ingenio perscribam, quod emunctum iuditium tuum minime latere censeo, siquidem ex oratione infallibilibus coniecturis vidisti. Sed officii mei non immemor observata nostrae mentis adumbrabo, partim ut studuerit, partim ut convixerit, e quibus tanquam e fimbria de textura 2 iudicabis.

Musas visus est habere non iniquiores; noluit enim in reddenda lectione postremus haben neque in excolenda memoria ab aequalibus vinci. Tum in stilo exercendo hactenus diligentior repertus quam felicior, ausimque affirmare id posse facile sarciri, posteaquam frequentem lectionem et usum artificio coniunxerit. Facit et illud, ut in spem optimam erigar et studio adcommodum fore colligam, quod doctissimorum est admirator, tum a pietatis negocio minime alienus, quasi indoles affinitatem quandam resipiat. Haec de literis. Nunc, ut mores et vitae actio his respondeant, paucis subnectam: Non aliud pro comperto referre possum quam integrum esse adulescentem et dolo malo neutiquam consutum, alioquin confidens, irritabilis, loquens et qui fere manu faciem absterserit, ut saeculum nostrum habet, quae tamen praevalente intellectu, tum augescente eruditione reprimentur; nam et in eo virtutis tincturam notavi. Haec candido animo accipe; pro virili voti compotem reddere volui nolimque immerito quenquam male audire, nedum discipulum.

Vale feliciter in Christo.

1539, e Capella Tigurinorum, 18. septembris.

Ioannes Liberianus tuus

obedientissimus.

a Mit Unterstreichungen von J. H. Hottinger.
1 Kaspar Baumgartner, gest. nach 6. April 1540, kam am 30. September 1538 als Stipendiat an die Lateinschule in Kappel.
Im Frühjahr 1540 wurde er in die Fraumünsterschule in der Stadt versetzt, starb aber wohl kurz darauf an der Pest. — Lit.: Zürich StA, E I 14. 1, Fasz. 2.
2 Otto 136, Nr. 663.

[Adresse auf S. 814:] Venerando Tigurinae ecclesiae antistiti M. Heinrycho Bullingero, patrono summo.