Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[1229]

Oswald Pergener an
Bullinger
Zittau,
21. Februar 1539

Autograph: Zürich StA, E II 367, 14 (Siegelspur) Gedruckt: Hergang/Peschek 149f; Übersetzung: Seeliger 38f

Konrad Pellikan bestätigte in seinem Brief [vom 31. August 1538], daß Pergeners Schreiben [Nr. 1111]angekommen ist; dieser freut sich über die Zuneigung der Zürcher. Bullinger erhält für das Lob des Erasmus im zweiten Buch seiner "De scripturae sanctae authoritate ... libri duo"auch von katholischer Seite viel Zustimmung, denn vielen mißfällt, daß dieser von manchen verunglimpft wird; bittet Bullinger, weiter zu publizieren. Hat Weiteres an Pellikan und Christoph Froschauer geschrieben.

Gratiam et vitae innocentiam a patre et domino nostro Iesu Christo.

Nisi christianissimus d. Chuonradus Pellicanus proximis nundinis Francfordiensibus 1 ad me litteras plenas pietate et fide misisset 2 , maxima adfectus essem tristitia; incertus plane fuissem litteras meas 3 quantumlibet impolitas Tigurum non pervenisse. Nunc autem recepi animum atque gaudio suffundor tam celebres viros infirmorum quoque fratrum habere rationem. Certi sumus ex omnibus vestris scriptis, quae nobis indicant summam mansuetudinem, pietatem et amorem christianum et nos vobis curae esse.

Nob te ignorare, charissime Bulingere, te magnam iniisse gratiam cum illis etiam, qui hostes erant renate evangelistae[!] veritati, eo quod d. Erasmum Roterod[amum] de pietate et litteris bene meritum scribis virum immortali laurea dignum; nam ea verba, que sincere de illo scribis li[bro] 2. De scripture sanctae authoritate 4 etc., ad multos etiam papisticae factionis perscripsi. Laudant et ipsi vestram modestiam ubique in scribendo; multis displicuit, quod a nonnullis apellaretur Lutianus 5 , Epicurus, scepticus et aliis odiosis nominibus 6 . Sed tu, sincerissime in Christo frater, perge nos, qui longe a vobis sumus dissiti, instituere tuis sanctissimis scriptis. Dici non potest, quantum ea scripta, quae ex Tiguro, Basilea vel Argentorato mittuntur, pios delectent; testes complures adducere possem. Reliqua ad d. Chuonradum

1 Die Frankfurter Herbstmesse fand in der Regel zwischen 15. August und 8. September statt; vgl. HBBW VI, S. 406, Anm. 5.
2 Der nicht erhaltene Brief, am 31. August 1538 geschrieben, war am 27. Oktober bei Pergener eingetroffen, wie aus dem unten Anm. 6 verzeichneten Schreiben hervorgeht.
3 HBBW VIII, Nr. 1111.
4 Siehe De scripturae sanctae authoritate Zürich (Froschauer) 1538 (HBBibl I 111). fol. 83r.
5 Lukian von Samosata (als Inbegriff des gottlosen Spötters).
6 Vgl. Luther, De servo arbitrio, WA XVIII 605, 27-32; 609, 21f.

Pellicanum scripsi 7 et partim Germanicea a ad Christopherum Froschouerum 8 .

Vale semper in Christo cum omnibus tuis simmistis et tota ecclesia. Orate deum pro nobis.

Zittae, 21. die mensis februarii anno etc. 1539.

Osvaldus Pergenerus,

tui deditissimus.

[Adresse auf der Rückseite:] Summe pietatis et doctrinae viro d. Henricho Bulingero, Tigurine ecclesiae ministro fidelissimo, amico et fratri colendissimo.