Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[1218]

Eberhard von Rümlang an
Bullinger
Bern,
25. Januar 1539

Autograph: Zürich StA, E II 346, 114 (Siegelspur) Ungedruckt

Die beiden Räte haben sich mit Luthers [Schmalkaldischen Artikeln]befaßt; sie distanzieren sich von seiner Abendmahlslehre, äußern Mißtrauen gegenüber den nicht namentlich genannten [Konkordien-]Vermittlern [Bucer und Capitol und halten an der [Berner] Disputation sowie an der Antwort [der reformierten Städte] an Luther fest. Rümlang regt die Veröffentlichung einer Verteidigungsschrift an; die Berner sind bereit, mit den Zürchern darüber zu beraten. Schickt im Auftrag von Sebastian [Meyer] eine Ergänzung [zu dessen Kommentar] zur Apokalypse. Grüße. Kunz, Meyer und Sulzer sind erzürnt darüber, daß er ihre Haltung nicht teilt; nötigenfalls ist er zu einer öffentlichen Auseinandersetzung bereit.

Tametsi fortassis impudentior sim toties literis tibi occupatissimo, ut in quem non nisi gravissima et ardua recumbant, obstrependo, nedum ut literas reposcam, quod tantum non impium foret, nolui tamen clam te esse libellum 1 a Luthero editum plerosque hic sobrie sentientes commovisse usque eo, ut res ad senatum diacosiosque 2 relata salubrem et plausibilem sententiam -insperato, opera tamen fidelium et cordatorum - extorserit, talem videlicet, nos certo deprehendere parum nobis cum isto articulo de sacramento

44 Anna Bullinger, geb. Wiederkehr.
45 Anna Bullinger, geb. Adlischwyler.
46 Anna (geb. 1530), Margaretha (1531), Elisabeth (1532), Heinrich (1534), Hans Rudolf (1536) und Christoph (1537); vgl. Pestalozzi 314.
47 Margaretha Escher vom Glas.
1 Die Schmalkaldischen Artikel; vgl. HBBW VIII, S. 292, 29-31.
2 d. h. an den Kleinen und den Großen Rat.

altaris iuxta verba Lutheri convenire posse propemodumque suspectos esse, qui se intercedendo interposuerint 3 , quorum tamen nomina studio supprimebantur. Sed quicquid hactenus de his actum sit, utcunque nos ad concordiam applicuerimus et utcunque posthac concordiae negotium cedat, nos tamen velle manere circa sensum et verba disputationis nostrae 4 et responso Luthero transmisso 5 neque quicquam aliud a quoquam vel audire vel admittere et in isto gratiam dei expectare, confidentes deum nobis non defore, quicquid interim principes quicunque moliantur etc.

Plura libenter scriberem, sed mihi non est otium iam. Profuerit meo iuditio apologiam adornari, ut nostra innocentia mundo constaret universo, remque per legatos magistratus vosque nobiscum expediendam. Promptos nos invenietis vobis in nullo defuturos etc.

Mitto quaedam a Sebastiano 6 , quae mittenda commendavit et ad Apocalypsim excudenda a7 , si nondum finita; lege et fac pro tuo candore vel remitte, si Apocalipsis finita etc.

Habe me commendatum, quaeso; saluta Pellicanum, Megandrum, Theodorum 8 , Rhellicanum, Ammianum 9 , Clivanum 10 , Binderum, in summa singulos et Steinerum etc.

Datum raptim, Bernae, in senatu scripta, 25. ianuarii anno 1539.

Cuntzenus 11 , Sebastianus et Suitzerus libenter futminarent. si modo auderent, mihique non parum infensi, quod minus videar partes suas tueri; sed causa mala patrocinio non digna etc. Hoc in sinum tuum dictum sit; nisi destiterint, apertas simultates non exhorrescam, cum homo durus et rusticus sim.

Tuus Eberardus a Rümlang.

[Adresse auf der Rückseite:] Eruditissimo et vigilantissimo viro domino Henrico Bullingero, ecclesiae Tigurinae ecclesiastae primario, domino suo observando. An Meister Heinrich Bullinger. Zürich.

a in der Vorlage excudan.
3 Bucer und Capito.
4 Gemeint ist die Berner Disputation von 1528, insbesondere deren vierte Schlußrede (s. HBBW VII, S. 247, Anm. 21).
5 Zu erwarten wäre ein Genetiv. — Die Rede ist vom Schreiben der reformierten Städte der Eidgenossenschaft an Luther vom 12. Januar 1537 (WA Briefwechsel XII 241-275, Nr. 4268).
6 Sebastian Meyer.
7 Bei dieser Beilage könnte es sich um Meyers Nachwort zu seinem Apokalypsenkommentar gehandelt haben; vgl. HBBW VIII, Nr. 1157, 1-13, und 1207, 1-15, sowie unten Nr. 1224, 8-28.
8 Theodor Bibliander.
9 Johann Jakob Ammann.
10 Rudolf Collin.
11 Peter Kunz.