[1175]

Simon Grynäus an
Bullinger
[Basel,
nach Mitte September 1538]

Autograph: Zürich StA, E II 343, 192 (Siegelspur) Ungedruckt

Dankt für eine Hochzeitsgabe. Die Pflege der Freundschaft ist in dieser Zeit besonders wichtig, damit die Kirche der Welt auch in Zukunft Trost bringen kann. Bittet, Ptolemäus' [,,Almagest"] an Vadian weiterzuleiten.

S. Bene, mi Bullingere charissime, facis, cum studiis bonorum sanctam tuam sanctificationem addis, quo meum matrimonium auspicatius ac domino deo nostro gratum magis reddas. Gratias ago tibi in domino Christo. Nullum esse scio meo cordi gratum magis officium quam piorum virorum in meis institutis consiliis conspirationem. Illud vero perhumaniter facis, cum ita Greek conformas doctrinae, ut extare eius memoriam perpetuam apud nos velis. Laudo institutum a , amo humanitatem. Dominus Christus in veras vereque tanto sponso b dignas flammas corda nostra sancto suo spiritu exuscitet. Amen.

De amicitiae nostrae conservatione dabis sic operam, ut solitus es. Certe tempus hoc nec vulgares animos nec parva ingenia nec levia consilia requint, quomodo eam ecclesiam, quam tradidit nobis Christus, velimus non solum conservare, sed sic tradere posteris, ut et captivo terrarum orbi possit adferre solacium. Summa solidissimaque praestantium omnium virorum consensione ad eam est opus, mi Bullingere, frater charissime. Oro dominum Christum c , omnis consilii et consolacionis et charitatis fontem, ut nos sobrie in lucida ipsius veritate arctissime devinctos teneat. Amen.

Saluta omnes istic mihi charissimos fratres.

Gryneus tuus.

Hunc librum Ptolomaei 2 obsecro, ut ad Vadianum meo nomine mittas. Vale.

[Adresse auf der Rückseite:] Viro clarissimo Henrycho Bullingero, fratri colendissimo. Tyguri.

a vielleicht als industriam zu lesen.
b vor sponso gestrichenes di[?].
c in der Vorlage XPN.
1 Grynäus dankt für ein Hochzeitsgeschenk (s. unten Z. 1-9); auf die bevorstehende Hochzeit hatte Gwalther am 12. September hingewiesen (s. oben Nr. 1174, 38f). Das Werk von Ptolemäus, das zusammen mit dem vorliegenden Brief
überbracht wurde (s. unten Z. 20), lag am 12. September schon bereit, sollte aber erst bei der Rückkehr Froschauers von der [Frankfurter] Messe abgeschickt werden (s. Vadian BW V 509).
2 Gemeint ist die 1538 bei Johann Walder in Basel erschienene griechische Ausgabe des "Almagest" von Claudius Ptolemäus, dem berühmten Astronomen des 2. Jahrhunderts n. Chr., zu der Grynäus eine

Projektseite
Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung