Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[1158]

Bullinger an
Oswald Myconius
[Zürich],
12. August 1538

Autograph: Zürich StA, E II 342, 87 (Siegelabdruck) Ungedruckt

Empfiehlt [Rudolf Gwalther] und bittet, Grynäus an sein Versprechen zu erinnern.

Gratiam et pacem a domino.

Venit ad te, Myconi mi, puer 1 ille meus adeoque et filius, quem, obsecro, sub disciplinam et fidem tuam suscipere velis et per omnia cum eo agere, ac si tuus esset. Amo eum propter animi dotes et integritatem animi. Proinde mihi putabis impensum, quicquid isti impenderis. Grynaeum quoque nomine meo orabis, ut eorum suo tempore meminerit, quae de puero hoc ad me perscripsit 2 . Quod si quid illi ad usus necessarios mutuo dederis, ego rependam. Reliqua ipse explicabit.

Vale et me ama.

f nach quae gestrichenes omni.
5 Gemeint sind die Jahrrechnungen der Vögte.
1 Rudolf Gwalther; vgl. oben Nr. 1152, 5-10.
2 Siehe oben Nr. 1146, 1-10.

12. augusti anno 1538.

H. Bullingerus tuus.

[Adresse auf der Rückseite:] Domino Osvaldo Myconio, plane suo.