Projektseite Bullinger - Briefwechsel © Heinrich Bullinger-Stiftung
Textbreite
Schriftgröße
Kapitel 

[1135]

Bullinger an
Oswald Myconius
Zürich,
4. Juni 1538

Autograph: Zürich SIA. E II 342, 86 (Siegelabdruck) Ungedruckt

Will ihm wenigstens diesen kurzen Brief schreiben und bittet ihn um Verständnis dafür, daß ihn [die Zürcher]bei seinem Besuch nicht freundlicher empfangen haben; versichert ihm, daß ihre Verbindung durch die erzielte Einigung gestärkt worden ist, und sendet ihm das versprochene Buch ["De scripturae sanctae authoritate", HBBibI I 111]. Empfiehlt die Briefüberbringer.

Gratiam et pacem.

Festinantius hi 1 abierunt quam voluerim, Myconi in domino colende, attamen hec ad te paucula pro multis dare volui. Primum, tametsi parum aut nihil humanitatis tibi exhibuerimus, cum apud nos esses 2 , id tamen non ita interpretaberis, quasi minus amemus quam antea. Amamus enim te in veritate. Tu aliquid dabis occupationibus et curis nostris. Deinde de me nolo tibi minus pollicearis quam antea. Si causa ipsa videtur nos nonnihil dissotiasse[!], consensus tamen, in quo omnibus convenit, arctissimo nexu nos veluti de novo conglutinavit. Valeant ergo suspitiones. Postremo, quod pollicitus sum, hic mitto, duos libros regi Angliae inscriptos 3 . Hos ceu amicitiae symbolum mitto, et te plurimum opto valere. Adulescentes hos habe, obsecro, commendatos.

Tiguri, 4. iunii 1538.

H. Bullingerus tuus.

[Adresse auf der Rückseite:] Clarissimo viro d. Osvaldo Myconio, domino et fratri suo colendissimo.

1 Die jugendlichen Briefüberbringer (vgl. unten Z. 11f) sind nicht bekannt.
2 Nämlich anläßlich der Tagung vom 28. April bis 3. Mai (s. oben Nr. 1128, Anm. 1).
3 "De scripturae sanctae authoritate ... ad
sereniss. Angliae regem Heinrychum VIII. Heinrychi Bullingeri libri duo", Zürich 1538 (HBBibl I 111). Das Myconius gewidmete Exemplar befindet sich heute in: Yale University, Beinecke Rare Book and Manuscript Library (Rosenthal 23).