[1085]
Otto [Werdmüller] an
Bullinger
Wittenberg,
28. Dezember 1537
Autograph: Zürich ZB, Ms F 39, 989 (Siegelspur) Ungedruckt
Schickt die in Wittenberg soeben herausgegebenen fünf Thesenverzeichnisse; wird sich gerne weiter erkenntlich zeigen. Grüße.
S. P. Nunc primum apud nos aeditae sunt hae quinque tabulae propositionum 1 , quas tibi mittere volui, quia gratas fore sperabam, nec vero in his leviculis solum, sed in qua re cunque potero, tibi lubentissime gratificabor. Propediem plura scribam.
Interim optime vale. Salvam cupio totam familiam tuam, deinde d. Pellicanum, Theodorum 2 , Ammanium, Collinum, praeceptores nostros humanissimos.
Vitebergae 1537, 28. decembris.
Otho, tibi obsequentissimus a .
[Adresse auf der Rückseite:] Vigilantissimo verbi ministro d. Henrico Bullingero, patri suo plurimum colendo.
a Darunter von der Hand Johann Heinrich
Hottingers Werdmyllerus.
1 Die Drucke, die dem Brief beigegeben
waren, konnten nicht identifiziert werden.2 Theodor Bibliander.